라틴어 문장 검색

In praesenti autem subjungemus quaedam catholica circa ea pro exemplis tantum polychresti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 477:6)
Atqui majores et magis catholici rerum consensus non prorsus obscuri sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:1)
At certe in illis duobus videtur consensus quidam naturae ex maxime catholicis conspici.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:8)
Sequitur consensus maxime post priorem catholicus, videlicet corporum principalium et fomitum suorum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:1)
Nec credas quod philosophus qui vitam suam posuit in studio sapientiae, contradixit veritati fidei catholicae in aliquo, sed magis studeas, quia modicum habes intellectum respectu philosophorum qui fuerunt et sunt sapientes mundi, ut possis intelligere sermones eorum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:3)
"Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpilucros, habentes mysterium fidei in conscientia pura."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:17)
Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
(기도문, 사도신경14)
Suum nuntium, cuius titulus Pacem in terris, toti “catholico orbi” transmisit, sed se vertit etiam “omnibus hominibus bonae voluntatis”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 6:2)
Ignorare tamen non possumus etiam extra Catholicam Ecclesiam, alias Ecclesias et christianas Communitates – aeque ac alias religiones – magnam sollicitudinem manifestasse et magni momenti de his argumentis cogitationem, de quibus omnes sollicitamur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 11:2)
Catholica praeterea Ecclesia philosophicae provinciae dialogo patet, atque id sinit ut inter fidem et rationem varia compendia comparentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 83:4)
LITTERAE ENCYCLICAE LUMEN FIDEI EPISCOPIS PRESBYTERIS AC DIACONIS VIRIS ET MULIERIBUS CONSECRATIS OMNIBUSQUE CHRISTIFIDELIBUS LAICIS DE FIDE
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 1:1)
Circum quidem illa ex traditione composita est catechesis Ecclesiae, addito Catechismo Catholicae Ecclesiae, quod validum est instrumentum huius communitarii actus per quem Ecclesia totam fidei doctrinam communicat, « omne quod ipsa est, omne quod credit ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 87:3)
Itaque fides ostenditur universalis, catholica, quoniam lumen eius augescit ad illuminandum mundum universum cunctamque historiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:10)
Plurima sunt sed pauca loquar, ne dira relatu dogmata catholicam maculent male prodita linguam, ille Patrem pellens solio detrudit in artum corporis humani gestamen, nec pavet ipsum obiectare neci duroque adfigere ligno.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 31)
et Deus et genitor lumenque et gloria semper ille fuit, nec post sibi contulit ut Pater esset, sic fit ut aeternum credamus cum Patre Christum, illo auctore satum, cui nullus praefuit auctor, haec tu si dubitas Nati mysteria Christi, perdite, catholica non es de plebe, sed unus de grege turifero, venerator Deucalionum, devotus cippo, ficulni stipitis unctor.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 391)

SEARCH

MENU NAVIGATION