라틴어 문장 검색

Nos enim rebus ecclesiae dominari existimamur, nos opibus frui.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 8:2)
Non sinas ista fieri, obsecro te per Christi sanguinem, per apostoli Petri memoriam, qui Christianorum praepositos populorum monuit, ne violenter dominentur in fratres.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 9:6)
Testem deum facio super animam meam, quia parcens vobis nondum veni Corinthum, non quia dominamur fidei vestrae, sed cooperatores sumus gaudii vestri, hoc ego etiam dico vobis quia parcens vobis non ad vos veni.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 2:2)
Ipsa vero non se existimet potestate dominante sed caritate serviente felicem.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 15:4)
resurrexit enim a mortuis nec iam moritur, et mors ei ultra non dominabitur.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 1:2)
Primus ad auras Aetherias Italo commixtus sanguine surget, Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx Educet silvis regem regumque parentem, Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba, Videbantur haec nequaquam convenire:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 2:3)
M. Varronis liber ad Ciceronem De Lingua Latina octavus nullam esse observationem similium docet inque omnibus paene verbis consuetudinem dominari ostendit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXV 6:1)
quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suae commissum alienae dicioni subiciant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 11:2)
Pompeio bello superatus est, quinque et viginti gentium quas sub dicione habuit linguas percalluit earumque omnium gentium viris haut umquam per interpretem conlocutus est, sed ut quemque ab eo appellari usus fuit, proinde lingua et oratione ipsius non minus scite quam si gentilis eius esset locutus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVII 3:2)
Rex neque iudicio tam imbecilli fuit neque negligenter informatus ut regis Galliae consilium de Britannia in ditionem suam redigenda eum fugeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:15)
Britanniam in ditionem suam redegit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 3:3)
"Loquor (inquit rex Henricus) de temerario illo et cerebroso subdito meo comite Soffolciae, qui in ditione tua protectus est, et partes fatui iam arripit cum alii omnes eas fastidierint."
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:17)
quid dominetur, quid succumbat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 20:7)
emancipatam scilicet, et liberatam ab impedimentis, vel saltem per fortitudinem suae virtutis dominantem super ipsa, eaque supprimentem et coercentem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:4)
Ex quo ostenditur formam gravis sive ponderosi dominari simpliciter in copia materiae, et non in arcta compage.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 267:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION