라틴어 문장 검색

hi autem, ut Sallustius dicit, vel aetate vel curae similitudine patres appellati sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7586)
Aestimabile esse dicunt - sic enim, ut opinor, appellemus - id, quod aut ipsum secundum naturam sit aut tale quid efficiat, ut selectione dignum propterea sit, quod aliquod pondus habeat dignum aestimatione, quam illi ἀξίαν vocant, contraque inaestimabile, quod sit superiori contrarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 26:3)
Nec vero ignoro varias philosophorum fuisse sententias, eorum dico, qui summum bonum, quod ultimum appello, in animo ponerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 39:1)
Hoc nimirum est illud, quod de Socrate accepimus, quodque ab ipso in libris Socraticorum saepe dicitur, esse divinum quiddam, quod δαιμόνιον appellat, cui semper ipse paruerit numquam impellenti, saepe revocanti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 176:1)
atqui hoc Zenoni placuit, homini me hercule acuto, etsi Academiae nostrae cum eo magna rixa est - sed, ut dico, placet Stoicis suo quamque rem nomine appellare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 1:2)
has rerum formas appellat ἰδέασ ille non intellegendi solum sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister Plato, easque gigni negat et ait semper esse ac ratione et intellegentia contineri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 1:1)
Oenopiam veteres appellavere, sed ipse Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 41:8)
quos posui, quia et ipsi a plerisque status appellantur, cum quibusdam legales potius quaestiones eas dici placuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 129:2)
quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장28)
hoc decreto consul armatus cum paucis appellantibus tribunum collum torsisset, metu ceteri sacramento dixere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 584:1)
Hoc igitur reliquit et cetera vertit non infestiviter, nisi quod caprum dixit, quem Theocritus ἐνόρχαν appellavit - auctore enim M. Varrone is demum Latine caper dicitur, qui excastratus est:-
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 10:1)
Suprema multa est eius numeri cuius diximus, ultra quem multam dicere in dies singulos ius non est, et propterea suprema appellatur, id est summa et maxima.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 4:2)
Nam dictator quidem ab eo appellatur, quia dicitur, sed in nostris libris vides eum, Laeli, magistrum populi appellari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 103:6)
Sed cum L. Torquatus, subagresti homo ingenio et infestivo, gravius apud consilium iudicum, cum de causa Sullae quaereretur, non iam histrionem eum esse diceret, sed gesticulariam Dionysiamque eum notissimae saltatriculae nomine appellaret, tum voce molli demissa Hortensius Dionysia, inquit, Dionysia malo equidem esse quam quod tu, Torquate, ἄμουσοσ, ἀναφρόδιτοσ, ἀπροσδιόνυσοσ.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, V 4:1)
His enim versibus oblique, sicuti dixi, admonere voluit, diem quem Romani civilem appellaverunt a sexta noctis hora oriri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION