라틴어 문장 검색

itaque cum tanti undique terrores circumstarent appareretque omnibus non odio solum apud hostes sed contemptu etiam inter socios nomen Romanum laborare, placuit eiusdem auspiciis defendi rem publicam cuius reciperata esset, dictatoremque dici M. Furium Camillum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 16:1)
cum comitiorum tempus adpeteret et per dictatorem comitia haberi placuisset, C. Claudius consul M. Livium conlegam dictatorem dixit, Livius Q. Caecilium magistrum equitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 141:1)
ego me ubi invisum meo patri esse intellego atque odio me esse quoi placere aequom fuit, amens amansque ut animum offirmo meum, dico esse iturum me mercatum, si velit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 142)
Fortasse, qui Archimedis libros legit, dicet non posse fieri veram ex aqua librationem, quod ei placet aquam non esse libratam, sed sphaeroides habere schema et ibi habere centrum, quo loci habet orbis terrarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 5장8)
"non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum) culpa mea est, quamquam dicitur esse mea, nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 672)
atqui hoc Zenoni placuit, homini me hercule acuto, etsi Academiae nostrae cum eo magna rixa est - sed, ut dico, placet Stoicis suo quamque rem nomine appellare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 1:2)
et quid magis, confessus est se dixisse, etiamsi decem filios haberet, omnes voluisset perdere, antequam placita sic manerent vel stabile permitteret, sicut iuratum habuit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 99:6)
Expectationem autem eorum quibus iuratur quisquis deceperit, non potest esse non periurus, Fiat ergo quod promissum est, et infirmorum corda sanentur, ne tanto exemplo, quibus hoc placuerit, ad imitandum periurium aedificentur, quibus autem displicet, iustissime dicant nulli nostrum credendum esse non solum promittenti aliquid sed etiam iuranti.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 13:11)
Si hominibus placerem, Christi servus non essem, sic utique accipiendum est tamquam dixerit:
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 4:20)
siquidem ante paucos dies quam aedilitatem iniret, uenit in suspicionem conspirasse cum Marco Crasso consulari, item Publio Sulla et L. Autronio post designationem consulatus ambitus condemnatis, ut principio anni senatum adorirentur, et trucidatis quos placitum esset, dictaturam Crassus inuaderet, ipse ab eo magister equitum diceretur constitutaque ad arbitrium re publica Sullae et Autronio consulatus restitueretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 9장 1:2)
unde, sicut et Plinius dicit, derivationes firmas non habent regulas, sed exeunt prout auctoribus placet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7033)
sive sub incertas z. m. v. dicit quidem verecunde se illi obtemperare debere, ostendit tamen quid sibi placeat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 51)
Hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt, quod Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret, Cethego nimium id longum videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 10:1)
Eademque ratione ne temperantiam quidem propter se expetendam esse dicemus, sed quia pacem animis afferat et eos quasi concordia quadam placet ac leniat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 61:1)
Itaque illa mihi placebat oratio de convenientia consensuque naturae, quam quasi cognatione continuatam conspirare dicebas, illud non probabam, quod negabas id accidere potuisse nisi ea uno divino spiritu contineretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION