라틴어 문장 검색

et quia, sicut Leontinos terrore ac primo impetu ceperant, non diffidebant vastam disiectamque spatio urbem parte aliqua se invasuros,omnem apparatum oppugnandarum urbium muris admoverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 429:2)
Maior pars senatus, multis saepe bellis expertam populi Romani clementiam haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, legatos ad dedendam Romanis Capuam decreverunt miseruntque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 196:1)
Mandonius et Indibilis in fines regressi paulisper, dum quidnam de seditione statueretur scirent, suspensi quieverunt, si civium errori ignosceretur, non diffidentes sibi quoque ignosci posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 464:1)
eo si veniret Quinctius ad colloquium, non diffidere sibi omnia cum eo conventura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 494:1)
pertimuisse et cedere rati Romanos porta erumpunt et quantum inter castra sua et aciem hostium relictum erat loci armatis complent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 167:3)
quo territus Antiochus, quia possessione maris pulsus longinqua tueri diffidebat se posse, praesidium ab Lysimachia, ne opprimeretur ibi ab Romanis, deduci pravo ut res ipsa postea docuit, consilio iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 350:1)
ex his, ut se suosque spoliaret, quinque et viginti talenta se confecturum, prope ut diffidens pollicebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 164:2)
haec nova adlata res, omissis quae agere instituerat, Flaccum raptim deducere exercitum ex Celtiberia cum coegisset, barbari causae ignari, suam defectionem et clam comparata arma sensisse eum et pertimuisse rati, eo ferocius saltum insederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 463:1)
deinde cum iam non armis modo sed etiam operibus oppugnarentur, diffisi praesidio urbis in arcem universi concesserunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 580:2)
Nihil agit qui diffidentem verbis solatur suis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 211)
nam tu quemvis confidentem facile tuis factis facis, eundem ex confidente actutum diffidentem denuo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 211)
valete, ut hostes vestri diffidant sibi.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS49)

SEARCH

MENU NAVIGATION