라틴어 문장 검색

ten lapides varios lutulenta radere palmaet Tyrias dare circum inlota toralia vestis,oblitum, quanto curam sumptumque minorem haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장51)
Cave ne committas, quod aut, qui reprehendere volunt, digne lacerasse videantur aut, qui imitari, cogantur delinquere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:38)
"Aegre reprehendas, quod sinas consuescere."
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 8:4)
Tacerem, si me remorderet conscientia, et in aliis meum crimen non reprehenderem nec per trabem oculi mei alterius festucam viderem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:21)
Solitariam vitam reprehendimus?
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 9:9)
Erubescit enim quamvis praeclara doctrina, quam propria reprehendit conscientia, frustraque lingua praedicat paupertatem et docet elemosynas, qui Croesi divitiis tumet vilique opertus palliolo pugnat contra tineas vestium sericarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:12)
"Aegre reprehendas, quod sinas consuescere."
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:16)
ubi iam trepidatur et omnes extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 15:3)
nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:7)
An poterunt oculos aures reprehendere, an aures tactus?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:9)
nec porro poterunt ipsi reprehendere sese, aequa fides quoniam debebit semper haberi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:15)
quod nisi respirent venti, [vis] nulla refrenet res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:13)
quod vero nos nostris cervicibus inserimus non patimur reprehendi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 9:2)
Maxime, inquit, praedicarem, quanta de Graecis cautus et tamquam aliud agens modo artifici dissimulatione modo professa imitatione transtulerit, ni me maior ammiratio de astrologia totaque philosophia teneret, quam parcus et sobrius operi suo nusquam reprehendendus aspersit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 18:2)
Corrige, in me si quid reprehendis, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION