라틴어 문장 검색

Aesopi ingenio statuam posuere Attici Servumque collocarunt aeterna in basi, Patere honoris scirent ut cuncti viam Nec generi tribui, sed virtuti gloriam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor1)
Tu ergo, ut soles omnia quae a me tibi iniunguntur, suscipe hanc curam, et iam nunc iube basim fieri, ex quo voles marmore, quae nomen meum honoresque capiat, si hos quoque putabis addendos.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 5:2)
quoque minus dubites, stat basis orba dea;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 227)
"si memor es, de quo mihi sit Proserpina nata, dimidium curae debet habere tuae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권408)
"en ego dimidium vestri parsque altera voti, cernite, sim qualis, qui modo qualis eram!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권276)
et illa, in qua lata lex est, ut argentarii dimidium ex eo quod debebant solverent, creditum suum totum exigerent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 199:1)
Alexander cuidam civitati partem agrorum et dimidium rerum omnium promittenti "Eo," inquit, " proposito in Asiam veni, ut non id acciperem, quod dedissetis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 10:1)
Cum basi illum sua metiris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 31:3)
Athenis dimidium licet, Alexandriae totum.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 6:13)
Qui cum in illa prouincia duobus annis ac dimidio ecclesiam gloriosissime rexisset, adfuit superno dispensante iudicio tempus, de quo loquitur Ecclesiastes, quia:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III.12)
quod istud consilium est, ibi malle decernere ubi tuae dimidio minores copiae sint, hostium multo maiores, quam ubi duobus exercitibus adversus unum tot proeliis et tam diuturna ac gravi militia fessum pugnandum sit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 640:1)
non plus quinque milia occisa, minus dimidium eius hominum captum est impetu in castro facto, quo perculsa rege amisso multitudo se contulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 147:1)
duodecim autem, quod ex duobus numeris simplicibus est effectus, διπλάσιονα. Non minus etiam, quod pes hominis altitudinis sextam habet partem, (ita etiam, ex eo quod perficitur pedum numero corporis basis scapi elata> sexies altitudines terminavit) eum perfectum constituerunt, cubitumque animadverterunt ex sex palmis constare digitisque XXIIII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장29)
cum invenissent pedem sextam partem esse altitudinis in homine, item in columnam transtulerunt et, qua crassitudine fecerunt basim scapi, tantas sex cum capitulo in altitudinem extulerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장13)
tauri quidem et arietis insuper Perseus - dexterioribus subter currentis basem vergiliis, at sinisterioribus caput arietis - et manu dextra innitens Cassiepiae simulacro, laeva supra tauri tenet gorgoneum, ad summum caput subiciens Andromedae pedibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION