라틴어 문장 검색

Quare age, Fors, muta pacatum in proelia vultum Romanosque cie ac nostris da funera regnis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:14)
Iam hoc ipsum pulchrum et antiquum, senatum nocte dirimi, triduo vocari, triduo contineri.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 18:4)
Actionem meam, ut proelia solet, nox diremit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 9:3)
Oppida nostra unius diei itinere dirimuntur;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 2:1)
Stabiis erat diremptus sinu medio - nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur -;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:1)
lex non aperte docet dirimi debere sententias occidentis et relegantis, cum ita discessionem fieri iubet:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 19:3)
haec unum sinum molli curvamine amplectitur, illa editissimo dorso duos dirimit;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 4:2)
Potest enim lacus fossa usque ad flumen adduci nec tamen in flumen emitti, sed relicto quasi margine contineri pariter et dirimi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 2:1)
Esse salutatum vult te mea littera primum a male pacatis, Attice, missa Getis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 71)
non bene pacatis flumina pota Getis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 449)
atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram, ossaque pacata nostra tegantur humo, ut mihi conanti nonnumquam intendere curas fortunae species obstat acerba meae, vixque mihi videor, faciam qui carmina, sanus, inque feris curem corrigere illa Getis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 914)
Tempora cum causis Latium digesta per annum lapsaque sub terras ortaque signa canam, excipe pacato, Caesar Germanice, voltu hoc opus et timidae dirige navis iter;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권1)
res est arbitrio non dirimenda meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권64)
Hanc deus et melior litem natura diremit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 8:1)
Dirimant certamina nymphae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION