라틴어 문장 검색

cum verbis disceptare Scipio vellet ac sedare iras, negatum id ambo dicere cognatis communibus, nec alium deorum hominumve quam Martem se iudicem habituros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 324:1)
instando stimulandoque pervincit ut exercitum ad fines Maesuliorum admoveat atque in agro de quo saepe cum Gala non verbis modo disceptatum, sed etiam armis certatum fuerat, tamquam haud dubie iuris sui, castra locet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 427:2)
ubi coram disceptantes consulem et praetorem audissent, verius de causa existimaturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 555:1)
C. Aurelius consul, cum ex provincia Romam comitiorum causa venisset, non id quod animis praeceperant questus est, non expectatum se ab senatu, neque disceptandi cum praetore consuli potestatem factam, sed ita triumphum decresse senatum, ut nullius nisi eius qui triumphaturus esset et non eorum qui bello interfuissent, verba audiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 571:1)
cum Antigono, mitissimo ac iustissimo rege et de nobis omnibus optime merito, existimemus disceptationem esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 271:3)
de Argis quoque disceptatio ab Attalo rege est mota, cum fraude Philoclis proditam urbem vi ab eo teneri argueret, ille ab ipsis Argivis se defenderet accitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 504:1)
haec disceptatio sine exitu fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 506:1)
cum Philippus nihil morari diceret quo minus reciperent, disceptatio inter imperatorem Romanum et Aetolos orta est de Thebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 149:1)
his disceptationibus per dies aliquot habitis rumor sine ullo satis certo auctore allatus de morte Ptolomaei regis, ut nullus exitus imponeretur sermonibus effecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 498:1)
cum diu disceptatum esset, utrum satis iam causae videretur, cur decerneretur bellum, an permitterent T. Quinctio, quod ad Nabim Lacedaemonium attineret, faceret, quod e re publica censeret esse, permiserunt, eam rem esse rati, quae maturata dilatave non ita magni momenti ad summam rem publicam esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 542:1)
dum de provinciis consulum disceptatur, praetores sortiti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 502:1)
cum Antiocho quia longior disceptatio erat, decem legatis, quorum pars aut in Asia aut Lysimachiae apud regem fuerant, delegata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 640:1)
et quia simul ad purganda crimina et questum de se Romam eos ituros comperit, quia et illa onerarent suspicionibus et de iure vectigalium disceptarent, legatos et ipse Romam mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 700:1)
de agro deinde cum regis legatis disceptari coeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 703:1)
responderi legatis utriusque partis placuit missuros se in Africam qui inter populum Carthaginiensem et regem in re praesenti disceptarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 710:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION