라틴어 문장 검색

Discurrunt nautae ad officia trepidantes velaque tempestati subducunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:2)
Enotuerunt quidam tui versus, et invito te claustra sua refregerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 3:1)
Nunc refractis pudoris et reverentiae claustris, omnia patent omnibus, nec inducuntur sed irrumpunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:1)
Confido tamen me non sic auribus duci, ut omnes aculei iudicii mei illarum delenimentis refringantur:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 4:1)
Nec nunc ego me his similia aut dixisse aut posse dicere puto - non ita insanio -, sed hoc intellegi volo, laxandos esse eloquentiae frenos, nec angustissimo gyro ingeniorum impetus refringendos.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 7:2)
ipse deus velox discurrere gaudet in altis montibus et subitas concipit ipse fugas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권183)
Venit ad stabula avia tandem exululatque euhoeque sonat portasque refringit germanamque rapit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:6)
famuli populusque per omnes discurrunt silvas atque obvia lumina portant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 50:2)
hunc ego non venerer, qui caelo visus humique inventus rex atque Deus moderatur utrumque naturae specimen, tumuloque inferna refringens regna insurgentes secum iubet ire sepultos?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3210)
hoc est sepulcrum, quo Deus, dum corpus extingui sinit atque id sepultum suscitat, mortis refregit carcerem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae21)
si verum quaeris, Triviae sub nomine daemon tartareus colitur, qui te modo raptat ad aethram sidereoque deum venerandum suadet in astro, per silvas modo mortiferi discurrere mundi erroresque sequi subigit nemorumque putare esse deam, quae corda hominum pavitantia figat quaeque feras perimat letali vulnere mentes, depressos modo subter humum formidine sensus obruit, inplorent ut numina lucis egena seque potestati committant noctis opertae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권112)
audio per Pharios Nilum discurrere campos more suo viridisque sata stagnare Canopi.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2321)
Olli discurrere pares, atque agmina terni diductis solvere choris, rursusque vocati convertere vias infestaque tela tulere.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 22:3)
Corripit Aeneas extemplo avidusque refringit cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:12)
Discurrunt variantque vices fusique per herbam indulgent vino et vertunt crateras aenos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION