라틴어 문장 검색

Dispensatorem fallax spoliabit amica, Mercibus extructas obruet unda rates.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLII3)
sed nequius illud in aurem:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXI3)
Dispensatoris nobile cernis opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXIII2)
Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus, Filia ficosa est et gener atque nepos, Nec dispensator nec vilicus ulcere turpi Nec rigidus fossor, sed nec arator eget.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXI1)
Cuius carmina qui bene aestimarit, Nullam dixerit esse nequiorem, Nullam dixerit esse sanctiorem.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXV6)
Nequius a Caro nihil umquam, Maxime, factum est, Quam quod febre peri=t:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXVII1)
Hic totus volo rideat libellus Et sit nequior omnibus libellis.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XV2)
te noster vilicus horret, Te dispensator, te domus ipsa pavet.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXIX4)
veritas tamen secundum philologos et historicos hoc habet, hunc fuisse Euandri nequissimum servum ac furem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1902)
"Ac iam, ut fecundius nequiora proveniunt, serpentibus in dies perditis moribus per universum orbem sacraria ista taeterrima impiae coitionis adolescunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:1)
Atque ut eius diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior qui se non intimum Catilinae esse fateatur, nemo in scaena levior et nequior qui se non eiusdem prope sodalem fuisse commemoret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 9:1)
tantum interest, quod gravitas honestis in rebus severisque, iocus in turpiculis et quasi deformibus ponitur, velut eisdem verbis et laudare frugi servum possimus et, si est nequam, iocari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:5)
ut quisque optime Graece sciret, ita esse nequissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 265:7)
Ergo, ut vilicus naturam agri novit, dispensator litteras scit, uterque autem se a scientiae delectatione ad efficiendi utilitatem refert, sic noster hic rector studuerit sane iuri et legibus cognoscendis, fontis quidem earum utique perspexerit, sed se responsitando et lectitando et scriptitando ne impediat, ut quasi dispensare rem publicam et in ea quodam modo vilicare possit, summi iuris peritissimus, sine quo iustus esse nemo potest, civilis non inperitus, sed ita, ut astrorum gubernator, physicorum medicus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 8:6)
libertum ego habeo sane nequam hominem, Hilarum dico, ratiocinatorem et clientem tuum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 12 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION