라틴어 문장 검색

sed tamen non quod invenusta est species aut genus aut formae dignitas, sed quod inpedita est distributio et incommoda in opere triglyphorum et lacunariorum [distributione]. Namque necesse est triglyphos constitui contra medios tetrantes columnarum, metopasque, quae inter triglyphos fient, aeque longas esse quam altas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장4)
Ante omnia, ordo, et distributio, et partium apta extractio, celeritatis tanquam vita est, ita tamen ut distributio non sit nimium subtilis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 5:2)
ideoque de veteribus architectis Pytheos, qui Prieni aedem Minervae nobiliter est architectatus, ait in suis commentariis architectum omnibus artibus et doctrinis plus oportere posse facere, quam qui singulas res suis industriis et exercitationibus ad summam claritatem perduxerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장60)
Neque enim si Philonem illum architectum, qui Atheniensibus armamentarium fecit, constat perdiserte populo rationem operis sui reddidisse, existimandum est architecti potius artificio disertum quam oratoris fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 62:1)
namque omnes homines, non solum architecti, quod est bonum, possunt probare, sed inter idiotas et eos hoc est discrimen, quod idiota, nisi factum viderit, non potest scire, quid sit futurum, architectus autem, simul animo constituerit, antequam inceperit, et venustate et usu et decore quale sit futurum, habet definitum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION