라틴어 문장 검색

fore ut minus intentae in custodiam urbis diurnae stationes ac nocturnae vigiliae essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 341:1)
et iam cum opera in effectu erant circa Oreum, tum praesidium quod intus erat labore adsiduo, vigiliis diurnis pariter nocturnisque et vulneribus confectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 539:1)
huic nocturno itineri tres diurnae horae accesserant, nec ulla quiete data laborem viae proelium exceperat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 8:2)
per quattuor et viginti dies, ita ut nullum tempus vacuum dimicatione esset, adversus quattuor e partibus simul oppugnantem hostem nocturnus diurno continuatus labor est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 283:1)
ad hoc eruptionibus et nocturnis in custodias operum et diurnis in stationes ultro terrorem inferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 56:1)
et nocturnum sacrum ex diurno, et pro tribus in anno diebus quinos singulis mensibus dies initiorum fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 135:3)
nisi praecavetis, Quirites, iam huic diurnae, legitime ab consule vocatae, par nocturna contio esse poterit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 171:1)
quod opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium impediebant, magna eorum variis casibus absumpta est, et qui supererant labore diurno nocturnoque et volneribus inutiles erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 220:1)
Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 2126)
Praeterea aurae matutinae, qua sol, cum emergit, de subterranea parte versando pulsat aeris umorem et [impetu] scandendo praeurens exprimit aurarum antelucano impetu flatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장45)
e scorpione cum percurrendo init in sagittarium ad femina eius, contractiorem diurnum pervolat cursum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장10)
ex eo a brevitate diurna bruma ac dies brumales appellantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장12)
Super autem planum eadem ratione dentatum inclusum in altero loculamento conlocetur, convenientibus dentibus denticulo, qui in secundi tympani latere fuerit fixus, in eoque tympano foramina fiant, quantum diurni itineris miliariorum numero cursus raedae possit exire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장6)
numerus vero calculorum ex imo collectus summa diurni miliariorum numerum indicabit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장12)
Ne ualeam morsu peccare diurno, Vincla diurna fero, nocte iubente uagor.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION