라틴어 문장 검색

Nam cunctas si spargat opes, si munera fundat [0467A] Dives, et in laudem spiret, tentetque favorem Munere lucrari, tamen hujus muneris auctor, Ductor et auriga nisi sit discretio, nullus Fructus erit, quoniam laudem non dona merentur, Sed potius mercantur eam, nisi facta decenter Discrete fuerint, pro munere namque frequenter Laus datur hypocrita, famae simulatio falsa, Simia laudis, horum umbratilis umbra favoris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:27)
Hi sunt qui magniloqua commendationis tuba in [0469D] divitum auribus clangunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:3)
qui, ut emungant munera, caput divitis oleo adulationis inungunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:5)
Isti divitum actus in quos favor famae conspuit indignantis, suffragiis laudum redimunt mendicatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:7)
Nam si in domo divitis prodigalitatis torrens eniteat, adulator in prodigalitatis laudem totus effunditur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:9)
[0470A] si vero hiemalis avaritiae torporem divitis munus redoleat, adulator avarus in laude commendationis, algescit in munere:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:10)
Non in crumenis ipsa pecunia Clausis moretur, pigraque dormiat, [0471C] Nulli vacando, sed magis excubet, Custos honoris divitis usibus:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:9)
Qui adulationis hypocrisi a divitibus venatur munuscula, sophistici meriti fraudetur praemio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:9)
Tantos etenim viros nobilissimos cum omni honore et religione episcopi et abbates sepelierunt, non modicam eleemosynarum largitionem pro salute animarum illorum dividentes egenis et mendicis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 58:6)
Horum in numero Hartmanus, dives et nobilissimus, unus de praepotentibus in terra Alemaniae fuisse, asinoque insidens, umbonem Turci et gladium tantum in die illo ad pugnam habuisse perhibetur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 108:6)
egenis vero, rebus exhaustis, etiam aquae, ut audistis, nimia erat defectio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 14:3)
Tantum divitibus et magnificis viris, qui vehiculis a portu Civitot et a Nicomedia civitate farinam, panes, carnes siccas vel baccones attulerant, sustentatio vitae erat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 22:6)
Hac facta et ordinata obsidione, post aliquot dies regi per delatores innotuit qualiter matrona quaedam nobilis et locuples nimis de regno Arabiae cum innumerabili grege camelorum, boum, ovium, hircorum [0672D] trans Jordanem secus montana propter pinguia pascua accubuisset, et cum ea viros circiter quingentos, divites in armentis et pecore, illic cum omni clientela sua in tuto consedisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 92:1)
Frange panem tuum esurienti, et egenos vagosque unduc in domum tuam;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 49:1)
Omnibus ergo benefacet maxime egenis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 52:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION