라틴어 문장 검색

VIIo ergo suae infirmitatis anno, conuerso ad interanea dolore, ad diem peruenit ultimum, et circa galli cantum, percepto uiatico sacrosanctae communionis, cum arcessitis ancellis Christi, quae erant in eodem monasterio, de seruanda eas inuicem, immo cum omnibus pace euangelica ammoneret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:6)
ita efficietur, uti ex natura loci maiores auctasque cum dignitate divinitas excipiat opiniones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장33)
Martis vero divinitas cum sit extra moenia dedicata, non erit inter cives armigera dissensio, sed ab hostibus ea defensa belli periculo conservabit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장10)
Iam ergo subiecta est Christianis divinitas vestra, nec divinitas deputanda est quae subdita est homini et, si quid ad dedecus facit, aemulis suis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 8:3)
Veluti, quod quo communius est bonum quod appetitur, eo motus est fortior ut motus nexus, qui respicit communionem universi, fortior est motu gravitatis, qui respicit communionem densorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 473:2)
Sin autem intelligatur ut dicatur divinitas ipsius vel ejus, sicut Dei invisibilia ipsius vel virtus ejus, recte quoque cum dicitur divinitas ipsius, id est ipse Deus cujus sunt illa invisibilia, et illa virtus, Deus Pater intelligitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:14)
Dicitur ergo hic Deus communio, amoris permutatio inter Patrem et Filium in Spiritu, historiam hominis amplecti posse eumque suum in dynamismum communionis inducere, qui a Patre suam trahit originem suamque ultimam in eo habet metam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:11)
Vide episcopatum qualiter gesserit, quem ad modum iudicio nostro usque adeo consenserit communione privatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur, iam postea citra acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur, quam versuta suasione sanctum senem primatem nostrum gravissimum virum, ut ei cuncta crederet, quem velut omni modo inculpatum venerando papae Bonifatio commendaret, induxerit, et cetera quae a me quid opus est recoli, cum memoratus venerabilis senex ad tuam sanctimoniam universa rettulerit?
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION