라틴어 문장 검색

In manu uero prima palmae pars ex multis minutisque ossibus constat, quorum numerus incertus est, sed oblonga omnia et triangula, structura quadam inter se conectuntur, cum inuicem superior alterius angulus, alterius planities sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 21:3)
Praeterea notandum est hunc codicem aliam ac ceteros eamque aptiorem hujus capituli divisionem exhibere.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).839)
(t. XIII, p. 343344) duae medicamenti compositiones inveniuntur quae divisioni cod.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).846)
Lindenius eandem hujus capituli divisionem habet, sed unde eam petierit, ignoratur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).849)
Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias, aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut vertex ejus ad frenum, basis in tergo extremo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 5:5)
Ea in summis verticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:6)
Sed oblonga omnia et triangula, structura quadam inter se connectuntur, quum invicem superior alterius angulus alterius planities sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 21:5)
Esto ager triangulus pedum quoquo versus tricentorum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 5:2)
Sed si triangulus disparibus fuerit lateribus ager, tanquam in subiecta forma, quae habet rectum angulum, aliter ratiocinium ordinabitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 5:10)
proscriptionem civium, divisiones agrorum ne ipsis quidem qui fecere laudatas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장6)
in ea divisione arva et urbes et vicina Graecis Cotyi, quod incultum ferox adnexum hostibus, Rhescuporidi cessit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장6)
contra Messenii veterem inter Herculis posteros divisionem Peloponnesi protulere, suoque regi Denthaliatem agrum in quo id delubrum cessisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장2)
iam vero longa principiorum praeparatio et narrationis alte repetita series et multarum divisionum ostentatio et mille argumentorum gradus, et quidquid aliud aridissimis Hermagorae et Apollodori libris praecipitur, in honore erat;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 3:1)
Forma tractatus est triplex, secundum triplicem divisionem.
(단테 알리기에리, Epistolae 100:2)
Prima divisio est, qua totum opus dividitur in tres canticas.
(단테 알리기에리, Epistolae 100:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION