라틴어 문장 검색

Atque ideo arithmetica quidem rei publicae comparatur, quae paucis regitur, idcirco quod in minoribus eius terminis maior proportio sit. Musicam vero medietatem optimatium dicunt esse rempublicam ideo, quod in maioribus terminis maior proportionalitas invenitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quae medietates quibus rerum publicarum statibus comparentur 1:1)
Ipsarum quoque musicarum consonantiarum, quas symphonias nominant, proportiones in hac paene sola medietate frequenter invenies.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 1:5)
Omnes autem in hac dispositione symphonias musicas invenimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica armonia 2:1)
Restat ergo de maxima perfectaque armonia disserere, quae tribus intervallis constituta magnam vim obtinet in musici modulaminis temperamentis et in speculatione naturalium quaestionum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:1)
Adsit igitur rhetoricae suadela dulcedinis, quae tum tantum recta calle procedit cum nostra instituta non deserit cumque hac musica laris nostri uernacula nunc leuiores nunc grauiores modos succinat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:11)
speciosa quidem ista sunt, inquam, oblitaque rhetoricae ac musicae melle dulcedinis tum tantum cum audiuntur oblectant, sed miseris malorum altior sensus est;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:4)
Sic musica quidem musicos, medicina medicos, rhetorica rhetores facit:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:7)
Quodsi te musici carminis oblectamenta delectant, hanc oportet paulisper differas uoluptatem dum nexas sibi ordine contexo rationes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:8)
Et hoc idem dico de tertia et quarta parte scientiarum mathematicarum quae sunt arithmetica et musica, et per eundem modum ut declaratum est de geometria.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 57:1)
vocis et cantus modulatorern nec minus corporis gesticulatorem scrupulosissime requirant saltationis ac musicae rationis studiosi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 3:4)
agricolationis neque doctores, qui se profiterentur, neque discipulos cognovi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 5:2)
etiam sapientiae doctoribus tempus impertiebat post epulas, utque contraria adseverantium discordia frueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 16장3)
exueret magistrum satis amplis doctoribus instructus maioribus suis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 52장7)
doctoresque sapientiae, Coeranum Graeci, Musonium Tusci generis, constantiam opperiendae mortis pro incerta et trepida vita suasisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장3)
inlustrium virorum feminarumque coetus frequentis egerat, maxime intentus Demetrio Cynicae institutionis doctori, cum quo, ut coniectare erat intentione vultus et auditis, si qua clarius proloquebantur, de natura animae et dissociatione spiritus corporisque inquirebat, donec advenit Domitius Caecilianus ex intimis amicis et ei quid senatus censuisset exposuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 34장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION