라틴어 문장 검색

dicentes: "Quando transibit neomenia, et venumdabimus merces? Et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas,
(불가타 성경, 아모스서, 8장5)
Numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa?
(불가타 성경, 미카서, 6장11)
Vae, qui potum dat amico suo mittens venenum suum et inebrians eum, ut aspiciat nuditatem eius!
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장15)
Non facient iniquitatem nec loquentur mendacium; et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장13)
Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino. Quia Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.
(불가타 성경, 말라키서, 1장14)
Unde accusatus ab amicis apud Eupatorem et cum frequenter se proditorem esse audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset et ad Antiochum Epiphanem transiisset, cumque amplius nobilem potestatem digne ferre non posset, veneno hausto vitam finivit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장13)
quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae dolores eius non modo nullis remediis fouerent, uerum dulcibus insuper alerent uenenis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:2)
Quodsi nec Anaxagorae fugam nec Socratis uenenum nec Zenonis tormenta, quoniam sunt peregrina, nouisti, at Canios, at Senecas, at Soranos, quorum nec peruetusta nec incelebris memoria est, scire potuisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:12)
Tyrio miscere ueneno.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 9:1)
Additur saeuo gladius ueneno!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 17:1)
Hinc enim libido uersat auidis corda uenenis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IV 6:1)
Haec uenena potentius
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 35:1)
Hydra combusto periit ueneno,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 22:1)
Maxime autem desideranda sunt adversus venena, vel per morsus vel per cibos aut potiones nostris corporibus inserta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 23장3)
Nobilissimum autem est Mithridatis, quod cottidie sumendo rex ille dicitur adversus venenorum pericula tutum corpus suum reddidisse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 23장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION