라틴어 문장 검색

Contra nobilitas passivam invidiam omnino lenit, eo quod nobiles in honorum possessione nati videntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:11)
Caput ego illum dico et ducem idoneum qui nobilitate et existimatione celebratur, quique apud malevolos acceptus est et gratiosus, atque ad quem ora et oculos convenerunt, quique etiam ipse in rebus suis privatis censetur offensus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 21:3)
Qui deos negant nobilitatem generis humani destruunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:37)
Quinimo fovendi sunt, tanquam qui potentiam nobilitatis superioris optime temperent ne immodice excrescat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 10:4)
Eodem modo in nationibus ubi numerosior iusto est nobilitas, erit plebs vilis et ignava.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 6:5)
Confidite, filii, clamate ad Deum, et eripiet vos de dominatione, de manu inimicorum.
(불가타 성경, 바룩서, 2장21)
Quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장24)
volens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et nobilitate sua indignis iniuriis affici.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장42)
Inter omnes priscae auctoritatis viros, qui Pythagora duce puriore mentis ratione viguerunt, constare manifestum est, haude quemquam in philosophiae disciplinis ad cumulum perfectionis evadere, nisi cui talis prudentiae nobilitas quodam quasi quadruvio vestigatur, quod recte intuentis sollertiam non latebit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:1)
hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus esse mallet ignotus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:10)
In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum uotorumque uersatur intentio ueluti nobilitas fauorque popularis, quae uidentur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi, quae iucunditatis gratia petuntur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:16)
Iam uero quam sit inane, quam futtile nobilitatis nomen, quis non uideat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:11)
uidetur namque esse nobilitas quaedam de meritis ueniens laus parentum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:13)
Quodsi quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut imposita nobilibus necessitudo uideatur ne a maiorum uirtute degeneret.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:16)
Unum est quod ipse cognoscit turpitudinem actionis, in qua consistit vitium, et nobilitatem actionis, in qua consistit virtus, ideo facilius potest eligere unum istorum et vitare reliquum et semper agere secundum rectam rationem, qui cum sic agit numquam peccat.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION