라틴어 문장 검색

ita his symmetriis corinthia capitula suas habebunt exactiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장38)
ita divisiones triglyphorum et oparum tignorum dispositione et intertignium habere in doricis operibus coeperunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장12)
ergo et triglyphorum et mutulorum in doricis operibus ratio ex ea imitatione inventa est.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장17)
Ita uti autem in doricis triglyphorum et mutulorum est inventa ratio, item in ionicis denticulorum constitutio propriam in operibus habet rationem, et quemadmodum mutuli cantheriorum proiecturae ferunt imaginem, sic in ionicis denticuli ex proiecturis asserum habent imitationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장24)
nunc vero doricam rationem summamque eius speciem breviter exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장33)
Nonnulli antiqui architecti negaverunt dorico genere aedes sacras oportere fieri, quod mendosae et disconvenientes in his symmetriae conficiebantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장1)
nam is cum paratam habuisset marmoris copiam in doricae aedis perfectionem, commutavit ex eadem copia et eam ionicam Libero Patri fecit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장3)
quapropter antiqui vitare visi sunt in aedibus sacris doricae symmetriae rationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장9)
Nos autem exponimus, uti ordo postulat, quemadmodum a praeceptoribus accepimus, uti, si qui voluerit his rationibus attendens ita ingredi, habeat proportiones explicatas, quibus emendatas et sine vitiis efficere possit aedium sacrarum dorico more perfectiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장10)
frons aedis doricae in loco, quo columnae constituuntur, dividatur, si tetrastylos erit, in partes XXVII, si hexastylos, XXXXII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장11)
Crassitudo columnarum erit duorum modulorum, altitudo cum capitulo XIIII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장13)
capituli crassitudo unius moduli, latitudo duorum et moduli sextae partis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장14)
crassitudo capituli dividatur in partes tres, e quibus una plinthus cum cymatio fiat, altera echinus cum anulis, tertia hypotrachelion.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장15)
Triglyphi capitula sexta parte moduli sunt faciunda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장31)
ita dorica columna sui generis striaturae habebit perfectionem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장45)

SEARCH

MENU NAVIGATION