라틴어 문장 검색

obvius ire cliens defensoremque reversum complecti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:154)
numquam spado consul in orbe nec iudex ductorve fuit!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:178)
conscia succumbent audito verbere terga, ut Scytha post multos rediens exercitus annos, cum sibi servilis pro finibus obvia pubes iret et arceret dominos tellure reversos, armatam ostensis aciem fudere flagellis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:312)
si signa petisset obvia, detecto summissius hoste dolerem:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:158)
debueras etiam fraternis obvius ire hostibus, ille tuis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:202)
urbs Libyam contra Tyrio fundata potenti tenditur in longum Caralis tenuemque per undas obvia dimittit fracturum flamina collem;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:344)
at vero Italiam quotiens circumstetit atrox tempestas ipsumque caput laesura pependit, non illis vani ratio ventosa furoris, sed graviter spectata salus ductorque placebat, non qui praecipiti traheret semel omnia casu, sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum consilio momenta regens, nec tristibus impar nec pro successu nimius, spatiumque morandi vincendique modum mutatis nosset habenis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:34)
portas secura per omnes turba salutatis effunditur obvia signis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:174)
sed vera iuventus, verus ductor adest et vivida Martis imago.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:176)
tum purpura primum inferior virtute fuit meruitque repulsam obvia maiestas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae45)
nec quisquam tantis e milibus obvius audet ire duci, sed regis iter fragrantis adorant.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix34)
talis barbaricas flavo de Tigride turmas ductor Parthus agit:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix37)
haud aliter Stilicho, fremuit cum Thracia belli tempestas, cunctis pariter cedentibus unus eligitur ductor;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae101)
dum gentibus ille confligit, vigili tu prospicis omnia sensu, ne quid in absentem virtutibus obvia semper audeat invidiae rabies neu fervor iniquus, ne qua procul positis furto subsederit armis calliditas nocitura domi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae111)
nam saepe soles ductoribus illis instaurare vias et cursibus addere nomen.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION