라틴어 문장 검색

ipse metus te noster amat, iustissime legum arbiter, egregiae pacis fidissime custos, optime ductorum, fortunatissime patrum.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:214)
hinc fora venalis Galata ductore frequentat permutatque domos varias.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:38)
pro victore redit:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:152)
numquam spado consul in orbe nec iudex ductorve fuit!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:178)
restitit in speculis fati turbaque reductus libravit geminas eventu iudice vires ad rerum momenta cliens seseque daturus victori;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:159)
stringebat vetitos etiamnum exercitu enses Alpinis odiis, alternaque iurgia victi victoresque dabant.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:193)
at vero Italiam quotiens circumstetit atrox tempestas ipsumque caput laesura pependit, non illis vani ratio ventosa furoris, sed graviter spectata salus ductorque placebat, non qui praecipiti traheret semel omnia casu, sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum consilio momenta regens, nec tristibus impar nec pro successu nimius, spatiumque morandi vincendique modum mutatis nosset habenis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:34)
tandem tot flumina victor vindicat Eridanus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:62)
sed vera iuventus, verus ductor adest et vivida Martis imago.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:176)
talis barbaricas flavo de Tigride turmas ductor Parthus agit:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix37)
haud aliter Stilicho, fremuit cum Thracia belli tempestas, cunctis pariter cedentibus unus eligitur ductor;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae101)
nam saepe soles ductoribus illis instaurare vias et cursibus addere nomen.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:4)
Ductor ad haec:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:80)
qui modo tam densas nutu movere cohortes, in quos iam dubius sese libraverat orbis, non hostes victore cadunt, sed iudice sontes;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:42)
inter equos interque tubas mandata feruntur regia et armati veniunt ductoris ad aures.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:106)

SEARCH

MENU NAVIGATION