라틴어 문장 검색

verum ita risores, ita commendare dicacis conveniet Satyros, ita vertere seria ludo, ne, quicumque Deus, quicumque adhibebitur heros, regali conspectus in auro nuper et ostro, migret in obscuras humili sermone tabernas aut, dum vitat humum, nubis et inania captet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:2)
Non, qui Sidonio contendere callidus ostro nescit Aquinatem potantia vellera fucum, certius accipiet damnum propiusve medullis, quam qui non poterit vero distinguere falsum, quem res plus nimio delectavere secundae, mutatae quatient.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1014)
iamque tenebat nox medium caeli spatium, cum ponit uterque in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco tincta super lectos canderet vestis eburnos multaque de magna superessent fercula cena, quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:19)
non excludo autem, id quod est inventum irritandae ad discendum infantiae gratia eburneas etiam litterarum formas in lusum offerre;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 55:2)
Instratos ostro alipedes pictisque tapetis, Aurea pectoribus demissa monilia pendent, Tecti auro fulvom mandunt sub dentibus aurum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 8:3)
ostro lectus Iliaco nitet merumque in auro veteris Assaraci trahunt.
(세네카, 아가멤논 16:12)
Caespes Tyrio mollior ostro solet inpavidos ducere somnos;
(세네카, Hercules Oetaeus 10:24)
ostro sic niveus puniceo color perfusus rubuit, sic nitidum iubar pastor luce nova roscidus aspicit.
(세네카, 메데아 2:11)
libet et Tyrio saturas ostro
(세네카, Thyestes 976:1)
sive lyrae carmen digitis percussit eburnis, miramur, facilis ut premat arte manus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 16)
nec mihi tunc fulcro sternatur lectus eburno, nec sit in Attalico mors mea nixa toro.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b3)
et modo pavonis caudae flabella superbae et manibus dura frigus habere pila, et cupit iratum talos me poscere eburnos, quaeque nitent Sacra vilia dona Via.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 24a7)
quod non Taenariis domus est mihi fulta columnis, nec camera auratas inter eburna trabes, nec mea Phaeacas aequant pomaria silvas, non operosa rigat Marcius antra liquor;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 26)
' dixerat, et plectro sedem mihi monstrat eburno, quo nova muscoso semita facta solost.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 312)
Phidiacus signo se Iuppiter ornat eburno;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 911)

SEARCH

MENU NAVIGATION