- 문장 검색

라틴어 문장 검색

Apud Cestium Pium rhetorem declamabat hanc suasoriam SVRDINVS, ingeniosus adulescens, a quo Graecae fabulae eleganter in sermonem Latinum conuersae sunt.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 12:1)
illic enim et grammatica dividit et oratoria declamat et arithmetica numerat et geometrica metitur et musica ponderat et dia- lectica disputat et astrologia 1 praenoscit et architectonica struit et metrica modulatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Nymphidio suo salutem 1:3)
istud vix Leo, rex Castalii chori, vix, hunc qui sequitur, Lampridius queat, declamans gemini pondere sub stili coram discipulis Burdigalensibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:8)
Sed prius substantiam edisseram, et ita nativitatis qualitas intellegetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 10:1)
Quid ergo de ceteris ingeniis vel etiam viribus fallaciae spiritalis edisseram?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 12:1)
productus et in contionem Laelius eadem edisseruit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 100:1)
postquam Romam ventum est, senatus extra urbem Quinctio ad res gestas edisserendas datus est triumphusque meritus ab lubentibus decretus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 588:1)
nam sicut pleraque nova commenta mortalium in verbis vim habent, experiendo, cum agi non quem ad modum agatur edisseri oportet, sine ullo effectu evanescunt, ita tum elephantomachae nomen tantum sine usu fuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 521:1)
paucis post diebus data a M. Antonio tribuno plebis contione, cum de suis rebus gestis more ceterorum imperatorum edissereret, memorabilis eius oratio et digna Romano principe fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 498:1)
Quin rem actutum edisseris?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 293)
iam animum advorte ac mihi quae dicam edissere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 225)
edisserta.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 268)
Declamas aeger, declamas hemitritaeos:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXX3)
nam et illi declamare modo et scientiam declamandi ac facultatem tradere officii sui ducunt, idque intra deliberativas iudicialesque materias (nam cetera ut professione sua minora despiciunt), et hi non satis credunt excepisse, quae relicta erant, (quo nomine gratia quoque iis habenda est), sed ad prosopopoeas usque ac suasorias, in quibus onus dicendi vel maximum est, irrumpunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 3:1)
ita, quod est maxime ridiculum, non ante ad declamandi magistrum mittendus videtur puer quam declamare sciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION