라틴어 문장 검색

tamquam non sit eminentior visus aquilarum, praeferunt audiendi efficaciam:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 6:2)
Credidi me, vir peritissime, nefas in studia committere, si distulissem prosequi laudibus quod aboleri tu litteras distulisti, quarum quodammodo iam sepultarum suscitator fautor assertor concelebraris, teque per Gallias uno magistro sub hac tempestate bellorum Latina tenuerunt ora portum, cum pertulerint arma naufragium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Iohanni suo salutem. 1:1)
historiam flagitatam tunc recognosces opportune competenterque, si cum Tyaneo nostro nunc ad Caucasum Indumque, nunc ad Aethiopum gymnosophistas Indorumque bracmanas totus lectioni vacans et ipse quodammodo peregrinere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 4:2)
Pudorem habere servitus quodammodo est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 547)
Quantum de monumentis potestis scilicet, praestatis et ipsi quodammodo mortuis resurrectionem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 11:1)
Et tamen haec iam quodammodo habemus per fidem spiritu imaginante repraesentata.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:10)
eventu praeterea incerto esse ut aut satis efficacia ad rem peragendam aut tuta ad rem celandam dentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 183:3)
Ideoque efficacia virium omnium MN erit ad excessum efficaciae hujus supra efficaciam virium omnium LN ut tria ad unum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 58:6)
Et si particulae illae omnes locarentur in AEquatore, efficacia virium omnium LN evanesceret, & efficacia virium omnium MN augeretur in ratione quatuor ad tria.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 58:7)
Quare excessus ille, qui est efficacia absoluta particularum in locis propriis, est pars quarta efficaciae particularum earundem in AEquatore.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 58:8)
Rursus efficacia hujus vis ad movendum globum secundum incidentiae suae plagam FB vel AC, est ad ejusdem efficaciam ad movendum globum secundum plagam determinationis suae, id est secundum plagam rectae BC qua globum directe urget, ut BE ad BC.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 28:10)
Et conjunctis rationibus, efficacia particulae, in globum secundum rectam FB oblique incidentis, ad movendum eundem secundum plagam incidentiae suae, est ad efficaciam particulae ejusdem secundum eandem rectam in cylindrum perpendiculariter incidentis, ad ipsum movendum in plagam eandem, ut BE quadratum ad BC quadratum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 28:11)
efficacia virium MN particularum omnium L, in circuitu Terrae totius extra globum Pape consistentium, ad Terram circa ipsius centrum secundum ordinem literarum ApEP convertendam, erit ad efficaciam virium LN particularum omnium L, ad Terram circa ipsius centrum secundum ordinem contrarium earundem literarum convertendam, ut tria ad duo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 58:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION