라틴어 문장 검색

Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 19:1)
At si parum pura membrana uidebitur, par modus eius emplastro et melli miscendus erit, idque super infundendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 19:4)
tum multa aqua per caput infundenda, prius calida, deinde frigida.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 10:3)
Aqua vero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 5:1)
neve in ipso accessionis impetu, quia, quod tum infusum est, alvo continetur, regestumque in caput, multo gravius periculum efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 8:7)
Idque quod infunditur, neque frigidum esse oportet, neque calidum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 10:5)
Quum infusum est, quantum fieri potest, continere se in lectulo debet aeger, nec primae cupiditati dejectionis protinus cedere:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 10:7)
item per caput aqua frigida infusa, demissumque corpus in aquam et oleum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 22:5)
Excitat autem validissime repente aqua frigida infusa.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 3:3)
Ultimum auxilium est, si cucurbitulae nihil profuerunt, per alvum infundere copiosam aquam calidam, eamque recipere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 9:7)
ex inferiori parte infundere pluviatilem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis partibus remanet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIX De coeliaco ventriculi morbo. 4:7)
Si vetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere vel ptisanae cremorem, vel lac, vel adipem liquatam, vel medullam cervinam, vel oleum, vel cum rosa butyrum, vel cum eadem album crudum ex ovis, vel aquam in qua lini semen decoctum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 3:1)
tum deinde eadem infundi, quae supra comprehensa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 5:5)
tum infundere cruda ova, rudiculaque miscere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 7:3)
paulatim deinde juxta labrum ipsum ex eadem aqua leniter infundere, ne calor intus destituat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION