라틴어 문장 검색

quod etiam Flaminio contigit, qui cum imperasset signa tolli eaque non possent moveri, effosso solo in quo erant fixa, vi magna extrahi praecepit, et infeliciter apud Trasimennum pugnavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 195)
alii vero volunt puteum significari, qui est in Syene, parte Aegypti, quem ad hoc nimiae altitudinis philosophi effoderunt, ut probarent locum illum esse solum, quem recto intuitu sol inradiaret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1055)
'indigna- tum' autem ideo dixit, quia quo tempore in Lucrinum lacum mare in- missum est, deinde, terra effossa inter ipsum Lucrinum et Avernum, contigit, ut duo lacus miscerentur, [et] tanta tempestas orta est, ut pro- digii loco habita sit ac nuntiatum sit, simulacrum Averni sudasse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1625)
si vera est fama si credendum est, apes posse terras effodere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 421)
quae quamquam tum nulla erat dicendi, tamen ab Anaxagora physico eruditus exercitationem mentis a reconditis abstrusisque rebus ad causas forensis popularis- que facile traduxerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장 2:4)
poema enim reconditum paucorum adprobationem, oratio popularis adsensum vulgi debet movere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 2:5)
nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et eis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 72장7)
Reliqui sunt, qui mortui sint, L. Torquatus, quem tu non tam cito rhetorem dixisses, etsi non deerat oratio, quam, ut Graeci dicunt, πολιτικόν. Erant in eo plurimae litterae nec eae vulgares, sed interiores quaedam et reconditae, divina memoria, summa verborum et gravitas et elegantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:8)
ita reconditas exquisitasque sententias mollis et perlucens vestiebat oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 2:1)
Habemus enim huiusce modi senatus consultum, verum inclusum in tabulis tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te interfectum esse, Catilina, convenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 4:7)
adde etiam reconditas auri argentique venas infinitamque vim marmoris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 98:4)
et relicum quidem corpus Draconis totis noctibus cernimus, hoc caput hic paulum sese subitoque recondit, ortus ubi atque obitus parti admiscetur in una.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 108:1)
pluris enim tradunt nobis i qui interiores scrutantur et reconditas litteras, antiquissimum Iove natum - sed item Iove antiquissimo, nam Ioves quoque pluris in priscis Graecorum litteris invenimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 42:2)
hi duo illos oculos orae maritumae effoderunt, non iratus aliqui, quem omnino irasci posse negatis, deus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 92:4)
Quare pertinet quidem ad omnem honestatem hoc, quod dico, decorum, et ita pertinet, ut non recondita quadam ratione cernatur, sed sit in promptu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 123:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION