라틴어 문장 검색

itaque istam paupertatem vel potius egestatem ac mendicitatem tuam numquam obscure tulisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 3:4)
quam vim mali significantes poëtae impendere apud inferos saxum Tantalo faciunt ob scelera animique inpotentiam et superbiloquentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:5)
omnibus enim, quorum mens abhorret a ratione, semper aliqui talis terror impendet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:7)
quis enim potest mortem aut dolorem metuens, quorum alterum saepe adest, alterum semper impendet, esse non miser?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:7)
satisne videtur declarasse Dionysius nihil esse ei beatum, cui semper aliqui terror impendeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 62:7)
Namque omnes unum crimen vocat, omnibus una impendet clades.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:26)
Atque haec feci, cum septem amicis meis aut occisis aut relegatis, occisis Senecione Rustico Helvidio, relegatis Maurico Gratilla Arria Fannia, tot circa me iactis fulminibus quasi ambustus mihi quoque impendere idem exitium certis quibusdam notis augurarer.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 3:1)
Accidit hoc primum imbecillitate ingenii mei, deinde inopia ac potius, ut Lucretius ait, egestate patrii sermonis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 18 1:3)
Impetus est illi comitum corrumpere curam nutricisque fidem, nec non ingentibus ipsam sollicitare datis totumque impendere regnum, aut rapere et saevo raptam defendere bello - , et nihil est quod non effreno captus amore ausit nec capiunt inclusas pectora flammas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 37:9)
Interea homines “fruuntur quadam specie sumptuosi et immoderati superprogressus qui improbanda ratione adversatur permanenti infrahumanae egestatis condicioni”, dum non satis celeriter apparantur institutiones oeconomicae et normae sociales quae pauperioribus subinde ad fundamentales opes accedere sinant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:10)
Haec si neque ego neque tu fecimus, Non siit egestas facere nos.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 242)
Tot res repente circumvallant, unde emergi non potest, Vis, egestas, iniustitia, solitudo, infamia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 27)
Bene et pudice eius doctum atque eductum sinam Coactum egestate ingenium immutarier?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 569)
An, Ut ne quid turpe civis in se admitteret Propter egestatem, proximo iussa est dari, Ut cum uno aetatem degeret?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 3154)
Quod ut facerem egestas me impulit;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 113)

SEARCH

MENU NAVIGATION