라틴어 문장 검색

Unci quoque et falces ex isdem asseribus dependentes aut propugnatores aut ipsa navigia lacerabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 29:1)
Laetique omine eo ad epulas dilapsi oneravere se vino, quo graves orto sole navigia conscendunt redimita floribus coronisque:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 7:3)
Forte rex classem in diversam partem agi iusserat xxx minoribus navigiis relictis in litore:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 9:1)
Plures deinde Macedonum naves superveniunt, et rex quoque aderat, cum . Tyrii inhibentes remis aegre evellere navem, quae haerebat, portumque omnia simul navigia repetunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 12:1)
Hi urbem quidem inter victores intraverant, sed cognationis cum Tyriis memores - quippe utramque urbem Agenorem condidisse credebant - multos Tyriorum clam protegentes ad sua perduxere navigia:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 19:2)
Nec dubitavit Aristonicus primus intrare, secuti sunt ducem piratici lembi, ac, dum adplicant navigia crepidini portus, obicitur a vigilibus claustrum, et, qui proximi excubabant, ab isdem excitantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 26:1)
A septentrione Nasamones sunt, gens Syrtica, navigiorum spoliis quaestuosa:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 21:2)
quippe obsident litora et aestu destituta navigia notis sibi vadis occupant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 21:3)
Regem, cum secundo amni deflueret, adsequi cupiens Hector, Parmenionis filius, eximio aetatis flore, in paucis Alexandro carus, parvum navigium conscendit pluribus,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 9:1)
"Videsne, ut navigia, quae modum excedunt, regi nequeant?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:21)
Ille cum clientium manu, qui non mutaverant fidem, Oxo amne superato exustisque navigiis, quibus transierat, ne isdem hostis uteretur, novas copias in Sogdianis contrahebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 19:1)
Nec postero die laetior erat, quia nec navigia habebat nec pons erigi poterat terra circum amnem nuda et materia maxime sterili.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 19:1)
Obrutique milites nimbo in terram refugerunt navigiis ratibusque desertis, sed tumultuantium fremitus obstrepentibus ventis ab hoste non poterat audiri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 27:2)
dimissisque cum bona spe navigia exaedificari iubet, ut, cum totam Asiam percucurrisset, finem terrarum, mare, inviseret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 4:2)
"Praeterea in ripa оmnе periculum est, ubi adplicantes navigia hostis expectat."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION