라틴어 문장 검색

et tunc uel manu uel forfice telum extrahendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 10:2)
Illud uidendum est, sicut in aliis locis posui, ne quis neruus aut uena aut arteria a telo laedatur, dum id extrahitur, eadem scilicet ratione, quae supra posita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 11:3)
Vbi abscissus est, unco ferramento extrahendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 10장 1:3)
itaque etiam tum id extrahi convenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 4:7)
leuandum tantummodo malum et per alias curationes extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 2:2)
Si uir robustus est maiusque id uitium est, extrahi testiculus non debet, sed in sua sede permanere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 5:4)
nam breuis extrahendi uim non habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 13:4)
Quocumque autem modo ceruix patefacta est, leniter extrahi quod asperum est debet, nulla propter festinationem ui admota.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 17:3)
Si quando autem is [maior] non uidetur nisi rupta ceruice extrahi posse, findendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 20:1)
eaque facere etiam primo die conuenit, si timemus, ne quid intus sit, maximeque ubi ambulando id elicere inbecillitas prohibuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 26:3)
Neque tamen quolibet is tempore extrahi debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 5:1)
In pedes quoque conuersus infans non difficulter extrahitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 6:6)
Tum id agendum est, ut ante caput, deinde reliqua pars auferatur, quia fere maiore parte extracta caput in uacuam uoluam prolabitur, extrahique sine summo periculo non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 7:5)
idque eadem ratione, quae supra posita est, unco extrahere * . At si pes alter iuxta repertus est, alter retro cum corpore est, quicquid protractum, paulatim abscidendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 8:3)
dextra eum sequi usque ad eas, quas secundas uocant (quod uelamentum infantis intus fuit), isque ultimis adprehensis uenulas membranulasque omnes eadem ratione manu deducere a uolua, totumque illud extrahere et si quid intus praeterea concreti sanguinis remanet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION