라틴어 문장 검색

sic elocutam publicitus iubet flexu in plateae sistere virginem.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis16)
pugnet contra hereses, catholicam discutiat fidem, conculcet sacra gentium, labem, Roma, tuis inferat idolis, carmen martyribus devoveat, laudet apostolos, haec dum scribo vel eloquor, vinclis o utinam corporis emicem liber, quo tulerit lingua sono mobilis ultimo!
(프루덴티우스, 머리말, 머리말18)
>Eloquere ergo, obsecro te, quid sit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 258)
Vix elocuta est hoc, foras simul omnes proruunt se:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 5112)
deinde quod veni eloquar.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act prologue, scene 02)
Eloquere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 459)
Perge eloqui.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 376)
Sed mihi opus crat, ut aperte tibi nunc fabuler, Aliquantulum quae afferret qui dissolverem Quae debeo;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 3100)
Tertia sed postquam maiore hastilia nisu adgredior, genibusque adversae obluctor harenae - eloquar, an sileam?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:9)
hac arte Pollux et vagus Hercules enisus arcis attigit igneas, quos inter Augustus recumbens purpureo bibet ore nectar, hac te merentem, Bacche pater, tuae vexere tigres indocili iugum collo trahentes, hac Quirinus Martis equis Acheronta fugit, gratum elocuta consiliantibus Iunone divis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 33)
fueruntque haec, ut Cicero apertissime colligit, quemadmodum iuncta natura sic officio quoque copulata, ut iidem sapientes atque eloquentes haberentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 14:1)
sed ea et sciet optime et eloquetur orator;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 18:1)
et rhetorice, cui nomen vis eloquendi dedit, officia sua non detrectet nec occupari gaudeat pertinentem ad se laborem, quae, dum opere cedit, iam paene possessione depulsa est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 6:1)
tum in ratione eloquendi, quod verbum proprium, ornatum, sublime;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 96:1)
quod vitium fugiens Theodorus vim putat inveniendi et eloquendi cum ornatu credibilia in omni oratione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 225:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION