라틴어 문장 검색

haec, quae sunt minima, tamen bona dicantur necesse est, candiduli dentes, venusti oculi, color suavis et ea quae Anticlea laudat Ulixi pedes abluens:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 46:4)
Laeserat famam suam sub Nerone - credebatur sponte accusasse -, sed in Vitelli amicitia sapienter se et comiter gesserat, ex proconsulatu Asiae gloriam reportaverat, maculam veteris industriae laudabili otio abluerat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 3:1)
"ablue praeteriti periuria temporis,"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권419)
"ablue praeteritae perfida verba die."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권421)
Quem procul a patria diverso maximus orbe excipit Eridanus fumantiaque abluit ora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 26:2)
Ipse manus hausta victrices abluit unda, anguiferumque caput dura ne laedat harena, mollit humum foliis natasque sub aequore virgas sternit et inponit Phorcynidos ora Medusae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 73:4)
Non ego nostros abluere hic artus lassataque membra parabam, sed relevare sitim.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:16)
Bacchus peccasse fatentem restituit factique fide data munera solvit "Neve male optato maneas circumlitus auro, vade" ait "ad magnis vicinum Sardibus amnem perque iugum ripae labentibus obvius undis carpe viam, donec venias ad fluminis ortus, spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit, subde caput corpusque simul, simul elue crimen."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 16:6)
Quid moror interea crudelia vulnera lymphis abluere et sparsos inmiti sanguine vultus?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 45:27)
Hunc iubet Aeneae, quaecumque obnoxia morti, abluere et tacito deferre sub aequora cursu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 70:3)
agmina languentum sitiunt spem fontis avari, membrorum maculas puro ablutura natatu.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3228)
"membra morbis ulcerosa, viseerum putredines mando ut abluantur"
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae12)
meritis perit iste, ille abolet pereuntis opus meritumque resolvit, argumentum ingens Dominum, qui talia praestet, nolle malum nec, quod post abluit, ante probare.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1175)
non illum gladii rigor, non incendia, non ferae crudeli interitu necant, sed lymphis fluvialibus gurges, dum rapit, abluit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.3)
"omnipotens genitor Christi Deus et creator orbis, Christe parens hominis, quem diligis et vetas perire, ille ego, vipereis quem tu bonus oblitum venenis, criminibus variis tinctum, miseratus abluisti iamque tuus fieri mandas, fio Cyprianus alter et novus ex veteri nec iam reus aut noeens, ut ante."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.21)

SEARCH

MENU NAVIGATION