라틴어 문장 검색

Bellum ciuile motum a L. Antonio, superioris Germaniae praeside, confecit absens felicitate mira, cum ipsa dimicationis hora resolutus repente Rhenus transituras ad Antonium copias barbarorum inhibuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 6장 2:1)
Contemplatus locorum situm non alias magis dicitur admiratus esse felicitatem suam:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 14:1)
"mereris, ut ea precemur tibi, quae Dareo nostro quondam precatae sumus, nec nostro odio dignus es, qui tantum regem non felicitate solum, sed etiam aequitate superaveris."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 28:4)
felicitati tamen regis sui confisus agrestes, qui duces itineris essent, excipi iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 4:3)
numquam diu eodem vestigio stare fortunam, semperque homines, quantamcumque felicitatem habeant, invidiam tamen sentire maiorem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 4:2)
"Licet felicitas adspirare videatur, tamen ad ultimum temeritati non sufficit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:31)
Nec demit ei perpetua in dubiis rebus felicitas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 26:1)
tunc haesitabat deprehensa felicitas, nec aliud remedium erat quam reverti, qua venerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 24:2)
"nam et calamitas querula est et superba felicitas."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 12:5)
"rex, deos quaeso, perpetua felicitate floreas:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 4:4)
Id consilium, temerarium forsitan - quippe fortissimi iuvenes contumelia inritati erant - , sicut omnia alia felicitas regis excepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 38:3)
Rex iussit eum confidere felicitati suae:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 21:1)
Ceterum, quae subinde nuntiata sunt regi, continuae felicitati rerum eius inposuerant labem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 24:1)
"Inpone felicitati tuae frenos:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:40)
Eadem felicitas ab Oceano revertentes temulentos comissantesque inter ora hostium texit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION