라틴어 문장 검색

Fuit et illa commenticia epistula neque mea manu scripta neque uerisimiliter conficta, qua uideri uolebant blanditiis a me mulierem sollicitatam.
(아풀레이우스, 변명 85:2)
qua autem uia ad istos peruenit epistula, ad Pudentillam scilicet per aliquem fidelem missa, ut in re tali accurari solet?
(아풀레이우스, 변명 85:4)
hic, qui epistulam Pudentillae Graecatiorem legere non potuerat, hanc ut suam facilius legit et aptius commendauit.
(아풀레이우스, 변명 85:8)
Sed iam de epistulis satis dictum habebo, si hoc unum addidero:
(아풀레이우스, 변명 85:9)
is epistulis meis lectis pro sua eximia humanitate gratulatus Pontiano, quod cito errorem suum correxisset, rescripsit mihi per eum quas litteras, di boni, qua doctrina, quo lepore, qua uerborum amoenitate simul et iucunditate, prorsus ut
(아풀레이우스, 변명 92:8)
cedo tu Auiti epistulas, ut quae semper ornamento mihi fuerunt sint nunc etiam saluti.
(아풀레이우스, 변명 92:12)
accipe, inquam, filiorum optime, et positis paulisper epistulis amatoriis matris lege potius testamentum:
(아풀레이우스, 변명 98:7)
non quin magnitudo Carthaginis mereatur etiam a philosopho precem pro honore, sed ut integrum et intemeratum esset uestrum beneficium, si nihil ex gratia eius petitio mea defregisset, id est, ut usque quaque esset gratuitum.
(아풀레이우스, 플로리다 16:38)
"Hic cum primum Charite nubendo maturuisset, inter praecipuos procos summo studio petitionis eius munus obicrat, et quanquam ceteris omnibus id genus viris antistaret eximiisque muneribus parentum invitaret iudicium, morum tamen improbatus repulsae contumelia fuerat aspersus."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:7)
cum requiro, quibus epistulis tuis mihi respondendum remanserit, unam tantum inveni, quae me adhuc debitorem teneret, qua petis, ut tanto nostro otio, quantum esse arbitraris tecum aut nobiscum cupis, indicemus tibi, quid in sensibilis atque intellegibilis naturae discernentia profecerimus.
(아우구스티누스, 편지들, 2. (A. D. 387 Epist. IV) Nebridio Augustinus 1:2)
ROMANIANO AUGUSTINUS Non haec epistula sic inopiam chartae indicat, ut membranas saltem abundare testetur?
(아우구스티누스, 편지들, 4. (A. D. 386 Epist. XV)1)
quod in ultima epistula me participem domestici tui gaudii facere voluisti.
(아우구스티누스, 편지들, 4. (A. D. 386 Epist. XV) 2:2)
Post haec non dubito, vir eximie, qui a mea secta deviasti, hanc epistulam aliquorum furto detractam flammis vel quolibet pacto perituram.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 4:3)
Nam sicut tua epistula loquitur, utrum causae ipsius infirmitate, an morum tuorum comitate sit factum, ut malles esse facetior quam paratior, incertum habeo.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 1:2)
Cum igitur haec nos et alia, quae nunc praeter- mittenda existimo, per epistulam tuam feceris recordari, quid nos derideamus deos vestros, quos abs te ipso subtiliter derideri nemo non intellegit, qui et ingenium tuum novit et legit litteras tuas?
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION