라틴어 문장 검색

avibus epulandos licet
(세네카, Thyestes 766:1)
epulanda posuit, quis tuos artus leget tumuloque tradet?
(세네카, Troades 1140:1)
namque huiuscemodi studium de adfectu interiore proficiscitur, ilicet, etsi secus quaepiam, sub ope tamen dei ordiar a secundis, quibus primordiis maiores nostri etiam sinisteritatum suarum relationes evolvere auspicabantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 1:2)
sed vix nova gaudia celat Pelides avidusque novos heroas et arma vel talis vidisse cupit, iamque atria fervent regali strepitu et picto discumbitur auro, cum pater ire iubet natas comitesque pudicas natarum, subeunt, quales Maeotide ripa, cum Scythicas rapuere domos et capta Getarum moenia, sepositis epulantur Amazones armis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:38)
"quodsi propioribus actis est opus, ecce animos doceat Rhodopeia coniunx, ulta manu thalamos pariterque epulata marito."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권60)
et pergens itinere suo peruenit ad uicum quendam uespere, intrauitque in domum, in qua uicani caenantes epulabantur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. X.6)
Contemsit autem rex praeceptum, et rogatus a comite, intrauit epulaturus domum eius.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 2:7)
epulae instructae dicuntur fuisse ante omnium domus, epulantesque cum carmine triumphali et sollemnibus iocis comisantium modo currum secuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 316:1)
plebes ad id indignatione exarsit, quod auspicari, tamquam invisi dis immortalibus, negarentur posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 64:1)
Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque ut tanto perfunctus bello diei quod reliquum esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et fessis daret militibus, Maharbal praefectus equitum minime cessandum ratus, immo, ut quid hac pugna sit actum scias, die quinto inquit victor in Capitolio epulaberis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 613:1)
epulari coeperunt de die, et convivium non ex more Punico aut militari disciplina esse sed, ut in civitate atque etiam domo diti ac luxuriosa, omnibus voluptatium inlecebris instructum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 91:1)
et Gracchus ita permisit, si in publico epularentur omnes ante suas quisque fores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 207:3)
pilleati aut lana alba velatis capitibus volones epulati sunt, alii accubantes, alii stantes, qui simul ministrabant vescebanturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 208:2)
vulgo apertis ianuis in propatulo epulati sunt, celeberque dies omni caerimoniarum genere fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 184:3)
inde ubi id temporis visum quo de die epulatis iam vini satias principiumque somni esset, signi unius milites ferre scalas iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 355:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION