라틴어 문장 검색

Bellatorum omnium, qui aut existunt, aut olim extitere, Napoleon Bonaparte, proculdubio, maximus fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.162)
aedificare casas, plostello adiungere muris,ludere par inpar, equitare in harundine longasiquem delectet barbatum, amentia verset.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장174)
Exponat sapientissimus Salomon patris suidelicias et pacificus bellatoris viri narret amplexus:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:2)
noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic effigiemque deae longis siphonibus implent inque vices equitant ac Luna teste moventur;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI156)
huius enim stat currus aeneus, alti quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci bellatore sedens curvatum hastile minatur eminus et statua meditatur proelia lusca.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII57)
effigies quo tot bellatorum, si luditur alea pernox ante Numantinos, si dormire incipis ortu Luciferi, quo signa duces et castra movebant?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII4)
ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram Pygmaeus parvis currit bellator in armis, mox inpar hosti raptusque per aera curvis unguibus a saeva fertur grue.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII63)
ille militiae artifex Tullus bellatoribus viris quam necessarius, ut acueret ratione virtutem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS DE SEPTEM REGIBUS 4:2)
Una ex opsidibus regi datis elapsa custodiam, Cloelia, per patrium flumen equitabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM CUM REGE PORSENNA 7:3)
Minucius toto vastavit Hebro, multis quidem amissis, dum per perfidum glacie flumen equitatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 5:3)
Cleomenes Lacedaemonius, cum mille et quingenti soli Lacedaemonii qui arma ferre possent superfuissent, ex servis manu missis bellatorum novem milia conscripsit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 34:1)
Omnes enim antiqui scriptores ut hominem equo insidentem, ita et equum, cum portaret hominem, equitem vocaverunt, et equitare non hominem tantum sed equum quoque dixerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 9:4)
Sic et equitare, quod verbum e vocabulo equitis inclinatum est, et homo utens equo et equus sub homine gradiens dicebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 11:1)
Lucilius namque, vir adprime linguae Latinae scius, equum equitare dicit hoc versu:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 11:2)
Nempe hunc currere equum nos atque equitare videmus
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION