라틴어 문장 검색

talia a Lacedaemoniis et Atheniensibus ad constituendas aut evertendas democratias et oligarchias;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:11)
Illud certe quod praecipue colonias, alias bene successuras, evertit, fuit sordida illa et avida lucri captatio sub initiis coloniarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:9)
Noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi.
(불가타 성경, 집회서, 4장35)
Confidite, filii, clamate ad Deum, et eripiet vos de dominatione, de manu inimicorum.
(불가타 성경, 바룩서, 2장21)
Nunc ergo veni et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장12)
Et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus, qui oderat et inimicitias exercebat contra Israel; et mandavit ei evertere populum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장26)
sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum; eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장18)
alii vero omnia, quae eis supererant, vendebant simulque Dominum deprecabantur, ut eriperet eos, qui ab impio Nicanore, prius quam comminus venirent, venumdati essent:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장14)
Si beatitudo est summum naturae bonum ratione degentis nec est summum bonum quod eripi ullo modo potest, quoniam praecellit id quod nequeat auferri, manifestum est quin ad beatitudinem percipiendam fortunae instabilitas aspirare non possit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:8)
— Quidni fateare, cum eam cotidie ualentior aliquis eripiat inuito?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:22)
Sed eripies habenti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:5)
Africam [provinciam] perire funditusque everti ab suis inimicis;
(카이사르, 아프리카 전기 26:4)
Adversarii magnitudine copiarum confisi proximum collem occupaverant atque ita longius sibi progrediendi eripuerunt facultatem.
(카이사르, 아프리카 전기 49:2)
Sed terror hominibus mentem consiliumque eripit et membra debilitat;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 18:2)
quorum vocibus et concursu terrentur infirmiores, dubii confirmantur, plerisque vero libere decernendi potestas eripitur.
(카이사르, 내란기, 1권 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION