라틴어 문장 검색

animum advertebat enim villas exuri, agros vastari, pecus diripi, trucidari, oppida castellaque dirui deserique, principesque civitatum aut interfici aut in catenis teneri, liberos eorum obsidum nomine in servitutem abripi;
(카이사르, 아프리카 전기 26:8)
Pauci ex his militibus abrepti vi fluminis ab equitatu excipiuntur ac sublevantur;
(카이사르, 내란기, 1권 64:9)
satisque puero quod ervi, viro quod fabae magnitudinem impleat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장63)
satisque puero quod erui, uiro quod fabae magnitudinem impleat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 12:2)
Itaque quid unoquoque loco scripserit noster eruere constitui, atque hac ratione omnia quae aperte glossematum speciem referunt, e Celsi contextu, id quod jam ante me sat frequenter facere aggressus est Targa, expellere conatus sum.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.91)
satisque est puero, quod ervi;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 14:2)
pars cadit adsiduo flatu, pars imbre peresa rumpitur, abripuit partem vitiosa vetustas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix13)
Occurrit pro fratre Mimas Lemnumque calentem cum lare Vulcani spumantibus eruit undis et prope torsisset, si non Mavortia cuspis ante revelato cerebrum fudisset ab ore.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia55)
solvitur Ixion et Tantalus invenit undas et Tityos tandem spatiosos erigit artus squalentisque novem detexit iugera campi (tantus erat), laterisque piger sulcator opaci invitus trahitur lasso de pectore vultur abreptasque dolet iam non sibi crescere fibras.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:189)
eruit:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:156)
tu Gallica cingis lustra, Leontodame, Germanorumque paludes eruis et si quis defensus harundine Rheni vastus aper nimio dentes curvaverat aevo.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:155)
tolerabilius tamen harundo castratur antequam caeditur, quatenus velut indices calami demonstrant quid eruendum sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 4:4)
Deinde arbusculae spatium pedale in circuitu relinquatur, atque ita cum suo caespite planta eruatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 8:3)
namque id fecisse maxime per aestatem profuit, et dulces eruisse radiculas aquatilis silvae, tanquam scirpi iuncique et degeneris arundinis, quam vulgus cannam vocat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 7:3)
atque etiam conspicuae propter insigne candoris ab accipitribus et aquilis saepius abripiuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 7:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION