라틴어 문장 검색

Illo ergo summum bonum escendat, unde nulla vi detrahitur, quo neque dolori neque spei nec timori sit aditus nec ulli rei, quae deterius summi boni ius faciat ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 78:1)
escendere autem illo sola virtus potest.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 78:2)
Quid mirum, si non escendunt in altum ardua adgressi ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 100:1)
Quemadmodum etiam pedibus suis poterit iter conficere, escendere tamen vehiculum malet, sic pauper etsi poterit esse, dives volet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 120:2)
An dubium sit, quin escendat, nitatur, obluctetur patientia, fortitudo, perseverantia et quaecumque alia duris opposita virtus est et fortunam subigit ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 134:2)
escendat licet meumque victrix teneat Alcmene locum, pariterque natus astra promissa occupet, in cuius ortus mundus impendit diem tardusque Eoo Phoebus effulsit mari retinere mersum iussus Oceano iubar.
(세네카, Hercules Furens 1:11)
Iam caeruleis evectus equis Titan summa prospicit Oeta;
(세네카, Hercules Furens 2:4)
Iam exisse decuit, quid seris fando moras?
(세네카, 메데아 5:13)
' inobsequentes protinus frenis equi rapuere currum iamque derrantes via, quacumque rabidos pavidus evexit furor, hac ire pergunt seque per scopulos agunt.
(세네카, 파이드라 15:31)
[haerebo ad ignes, funebrem escendam struem]
(세네카, Phoenissae 114:1)
facile Alexandrum exisse quos superbissimos et supra mortalis animi modum inflatos accepimus.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 5:6)
evexit ac levavit humanas opes,
(세네카, Troades 273:1)
at saltem Italiae regionibus evehat aestus:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 717)
Ticini cursoriam (sic navigio nomen) escendi, qua in Eridanum brevi delatus cantatas saepe comissaliter nobis Phaethontiadas et commenticias arborei metalli lacrimas risi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 3:2)
cumque de capessendo diademate coniuratio Marcelliniana1 coqueretur, nobilium iuventuti signiferum sese in factione praebuerat, homo adhuc novus in senectute, donec aliquando propter experimenta felicis audaciae natalium eius obscuritati dedit hiantis interregni rima fulgorem, nam vacante aula turbataque republica solus inventus est, qui ad Gallias administrandas fascibus prius quam codicillis ausus accingi mensibus multis tribunal inlustrium potestatum spectabilis praefectus escenderet, anno peracto militiae extremae terminum circa vix honoratus, numerariorum more seu potius advocatorum, quorum cum finiuntur actiones, tunc incipiunt dignitates.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION