라틴어 문장 검색

ac veluti, magnos cum ponunt aequora motus, Eurus et adversus desinit ire Noto, litore sollicito sonitus rarescit harenae, sic cadit inflexo lapsa puella genu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1521)
nam Bistonios Aquilonis hiatus proxima Calchidici sensim tuba temperat Euri.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 21)
His hunc formatum studiis, natalibus ortum, moribus imbutum princeps cui mundus ab Euro ad Zephyrum tunc sceptra dabat, cui nubilis atque unica purpureos debebat nata nepotes, elegit generum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 85)
ambit te Zephyrus rectorem, destinat Eurus, ad Boream pugnas et formidaris ad Austrum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 96)
Est locus Oceani, longinquis proximus Indis, axe sub Eoo, Nabataeum tensus in Eurum:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 177)
pinguis per transtra sedebat Vandalus opperiens praedam, quam iusserat illuc captivo capiente trahi, sed vestra repente inter utrumque hostem dederant sese agmina planis quae pelagus collemque secant portumque reducto efficiunt flexu fluvii, perterrita primum montes turba petit, trabibus quae clausa relictis praedae praeda fuit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 167)
lacus in Eurum defluus meat, eiusque harenis fundamenta impressa domicilii ventis motantibus aestuans umectat alluvio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 16:2)
hic tuas laudes modificato celeumate simul inter transtra remiges, gubernatores inter aplustria canent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 5:2)
nec in hoc moratus axe cito ad arva perget euri aquilonibusque et austris (120)zephyrisque perferetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:36)
Solvit antennas, legit alta vela, palmulam ponit manus, atque transtris litori iunctis petit osculandum saltus harenam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:5)
Iam Pelopis terras Graiumque exhauserat orbem praecipitans in transtra viros insanus equosque Bellipotens.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권181)
Vix Aurora novos movebat ortus, iam bellaria linea pluebant - hunc rorem veniens profudit eurus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres4)
"pars transtra reponat, pars demittat aquis curvae moderamina puppis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri9)
"et pater, Aeolio frangit qui carcere ventos, cui varii flatus omnisque per aequora mundi spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent, artius obiecto Borean Eurumque Notumque monte premat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri13)
uni parent commissa ministro, quae Boreas quaeque Eurus atrox, quae nubilus Auster invehit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum39)

SEARCH

MENU NAVIGATION