-
[0604C] nos autem nuper bello fatigati, sero a manibus adversariorum, solo Deo protegente, evasimus superatis hostibus:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 137:6)
-
Sex tamen ex his capitales latitantes, in silentio noctis periculum mortis evaserunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 16:3)
-
Hi vero, qui ab eorum manu evaserunt, singulatim et sparsim sicut victi et attriti, vespere ad castra relati sunt tristes [0613A] et dolentes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 28:5)
-
Videns ergo comes fugam Turcopolorum et casum irrecuperabilem suorum, non ultra in mortis periculo sibi imminente remanens, sed vix ab armis effugiens, versus montana et per angusta loca declinans, in summitate cujusdam praecelsi silicis ascensu [0614D] difficili astitit cum decem tantum sociis de quo, quantum poterat, Turcis insequentibus et eum obsidentibus, resistere cum suis conabatur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:1)
-
Regressis itaque omnibus ad tentoria, qui Turcorum arma effugerant, Stephanus, comes Blesensis de omnibus primoribus requisivit qui a bello redissent aut armis occubuissent:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:2)
-
cui statim innotuit Reymundum in summitate silicis fecisse diffugium, et nisi sibi subveniretur, nunquam eum manus Turcorum posse evadere.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:3)
-
Repertis itaque et captis tot honestis mulieribus [0616C] in tentoriis fugientium Christianorum, Turci celeritate equorum insecuti sunt tam equites quam pedites, tam clericos quam monaches et totum femineum sexum, qui fuga evaserant de castris:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 40:1)
-
Terra autem et montana, ut aiunt pro vero, qui haec oculis viderunt, et vix illic judicium mortis evaserunt, byzantiis, auro incommutabili, argento inaestimabili et denariorum dispersione sic operta erant in contritione et fuga tam magni exercitus, ut amplius tribus milliaribus super aurum, gemmas, vasa argentea et aurea, ostra mirifica et pretiosa, vestesque subtiles ac sericas, incedere fugientes et persequentes viderentur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 42:1)
-
Igitur exercitus sic attritus et profugus equo vel mulo evadere festinans, ad civitatem Synoplum, quam milites imperatoris tuebantur, sparsim fugiendo pervenit;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 44:1)
-
Stephanus autem dux Burgundiae, Stephanus Blesensis, Conradus stabularius imperatoris Romanorum, episcopus Mediolanensis, episcopus Lauduni, episcopus de Suessones, Wido Rufus, Hugo, Bardolfus et caeteri comprimores, et universi qui gravissima Turcorum arma poterant effugere, [0617C] Constantinopolim, per montana et invia fugientes regressi sunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 44:3)
-
- De quadringentis Christianis qui Turcos insequentes evaserunt, et de aliis mille militibus qui, in regressione Turcorum, gladiis eorum jugulati ceciderunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 45:3)
-
Comes igitur de Navers, qui vix periculum mortis evaserat, adhuc aliquid de opibus et stipendiis suis, a manibus Turcorum fugiendo, retinuerat, et vix ad civitatem Germanicoplam declinaverat.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 64:1)
-
Quidam autem aestimantes tam crudele martyrium evadere, divisi a multitudine quoddam in pratum concedentes, feno latere et abscondi quaerebant;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 76:6)
-
[0623B] Episcopus vero de Arvernis et universi comitatus illius, videntes Christi exercitum sic fuga dilapsum et ab impiis carnificibus attritum, ad radices montis ubi fluvius Reclei oritur, et ipsi fugam inierunt, equos et omnia relinquentes, et tamen pauci evadentes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 78:1)
-
Rex itaque intelligens, se per montana evadere non posse, jam crastino mane orto, et via aliquantulum recognita, versus Assur civitatem Christianorum secessit, licet sagittis insequentium [0628B] trans loricam paulisper sauciatus:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 10:4)