라틴어 문장 검색

In universo suum locum ipse amittit, in natura deperditur, renuntians propriae morali responsalitati, aut absolutum se arbitrum esse praesumit, potestatem sibi tribuentem res illimitate disponendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:10)
nam praeterquam planam et brevem et credibilem vult esse evidentem, moratam cum dignitate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 153:2)
nam qui obscurare vult, narrat falsa pro veris, et in iis quae narrat debet laborare, ut videantur quam evidentissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 154:1)
est evidens probatio, ideoque apud Geometras γραμμικαι` ἀποδείξεισ dicuntur Hanc et ab epichiremate Caecilius putat differre solo genere conclusionis et esse apodixin imperfectum epichirema eadem causa, qua diximus enthymema syllogismo distare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 101:1)
nunquam itaque tolletur a specie genus, nisi ut omnes species, quae sunt generi subiectae, removeantur, hoc modo, quod nec rationale nec morale est neque animal, homo non est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 151:3)
animal genus, morale species, terrenum vel bipes differens;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 155:3)
mores appellantur, atque inde pars quoque illa philosophiae moralis est dicta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 82:2)
itaque ἐνάργειαν cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo ostendit, inter ornamenta ponamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 124:3)
haec evidentior figura est, cum alicui rei assentimur, quae est futura pro nobis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 99:1)
quae quidem cum sit in tris divisa partes, naturalem, moralem, rationalem, qua tandem non est cum oratoris opere coniuncta?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 62:1)
iam quidem pars illa moralis, quae dicitur Ethice, certe tota oratori est accommodata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 67:1)
quorum pars ad rationalem, pars ad moralem tractatum redundat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 71:4)
pars vero naturalis, cum est ad exercitationem dicendi tanto ceteris uberior, quanto maiore spiritu de divinis rebus quam humans eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 72:3)
hic prudentia prosit, hic robore animi evidentem quoque metum respue.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 12:4)
"Quemadmodum," inquit, " est aliqua pars philosophiae naturalis, est aliqua moralis, est aliqua rationalis, sic et haec quoque liberalium artium turba locum sibi in philosophia vindicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION