라틴어 문장 검색

& propterea ne res in disputationes trahatur, summam libri illius transtuli in Propositiones, more Mathematico, ut ab iis solis legantur qui principia prius evolverint.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 1:7)
Veruntamen quoniam Propositiones ibi quam plurimae occurrant, quae Lectoribus etiam Mathematicè doctis moram nimiam injicere possint, author esse nolo ut quisquam eas omnes evolvat;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 1:8)
Risu itaque plausuque cellulam implevit, opertum me amiculo evolvit et Quid agebas inquit frater sanctissime, qui diverti contubernium facis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 11:3)
Interpositis enim paucis diebus, cum similis casus nos in eandem fortunam rettulisset, ut intellexi stertere patrem, rogare coepi ephebum, ut reverteretur in gratiam mecum, id est ut pateretur satis fieri sibi, et cetera quae libido distenta dictat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:2)
Magis miraberis si scieris illum aliquamdiu causas actitasse, decessisse anno sexto et quinquagensimo, medium tempus distentum impeditumque qua officiis maximis qua amicitia principum egisse.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 7:2)
quod ego quamquam plurimis occupationibus distentus adnitar.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 18 1:2)
Te negotiis distineri ob hoc moleste fero, quod deservire studiis non potes.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 7 2:2)
ipse tene distenta suis umbracula virgis,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 3:3)
Ter quater evolvi signantes tempora fastos, nec Sementiva est ulla reperta dies:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권362)
Quae postquam evolvit caecoque exemit acervo, dissociata locis concordi pace ligavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 8:3)
viscera praebebat Tityos lanianda novemque iugeribus distentus erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 42:6)
Evolvit vestes saevi matrona tyranni fortunaeque suae carmen miserabile legit et (mirum potuisse) silet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 45:8)
Sed enim postquam super ora caputque crevit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras, deficit interdum, modo se super aera frustra tollere conatur iactasque evolvere silvas, interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce, ardua si terrae quatiatur motibus Ide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 53:3)
iuvat ire per alta astra, iuvat terris et inerti sede relicta nube vehi validique umeris insistere Atlantis palantesque homines passim ac rationis egentes despectare procul trepidosque obitumque timentes sic exhortari seriemque evolvere fati:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 14:3)
Artifices natura manus admovit et angi corpora visceribus distentae condita matris noluit eque domo vacuas emisit in auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION