라틴어 문장 검색

nam deploratum propter hoc quoque non exagitabo, ne ex ingrato inimicum faciam.
(세네카, 행복론, Liber V 134:2)
Adulescentibus quoque ac iam potentibus sui, si remedia metu aut intemperantia reiciunt, vis adhibetur ac severitas.
(세네카, 행복론, Liber VI 115:1)
Si non patriam meam impugnat, sed suae gravis est et sepositus a mea gente suam exagitat, abscindit, nihilo minus illum tanta pravitas animi, etiam si non inimicum, invisum mihi efficit, priorque mihi ac potior eius officii ratio est, quod humano generi, quam quod uni homini debeo.
(세네카, 행복론, Liber VII 104:2)
Atqui haec est pars temporis nostri sacra ac dedicata, omnis humanos casus supergressa, extra regnum fortunae subducta, quam non inopia, non metus, non morborum incursus exagitet ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:2)
regi vociferatio quoque verborumque intemperantia non ex maiestate est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 41:3)
Nam quemadmodum non est magni animi, qui de alieno liberalis est, sed ille, qui, quod alteri donat, sibi detrahit, ita clementem vocabo non in aheno dolore facilem, sed eum, qui, cum suis stimulis exagitetur, non prosilit, qui intellegit magni animi esse iniurias in summa potentia pati nec quicquam esse gloriosius principe impune laeso.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 124:1)
finitio enim continebat in poenis exigendis intemperantiam animi.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 15:2)
Omnia itaque sic patitur ut hiemis rigorem et intemperantiam caeli, ut fervores morbosque et cetera forte accidentia, nec de quoquam tam bene iudicat, ut illum quicquam putet consilio fecisse, quod in uno sapiente est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 47:1)
Acerrimas feras umbra et vox et odor insolitus exagitat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 60:3)
nec aliorum more vitiorum sollicitat animos, sed abducit et impotentes sui cupidosque vel communis mali exagitat, nec in ea tantum in quae destinavit, sed in occurrentia obiter furit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 4:2)
intemperantiam in morbo suam experti parere ipsis in adversa valetudine vetant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 84:2)
Patrium deus habet adversus bonos viros animum et illos fortiter amat et " Operibus," inquit, " doloribus, damnis exagitentur, ut verum colligant robur.
(세네카, De Providentia, book 1 14:1)
Cum omnia quae excesserunt modum noceant, periculosissima felicitatis intemperantia est :
(세네카, De Providentia, book 1 46:1)
Evenit autem hoc nimia intemperantia et amore caeco rei ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 71:1)
non uides ut immota fax torpeat et ignes exagitata restituat?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.32)

SEARCH

MENU NAVIGATION