라틴어 문장 검색

Singula examinet qui volet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 58:10)
Continuoque cocum vocari iussit, et non expectata electione nostra maximum natu iussit occidi, et clara voce:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:22)
si tamen detur electio, illam orationem similem nivibus hibernis, id est crebram et assiduam sed et largam, postremo divinam et caelestem volo.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 22:3)
electionem auditoribus permittit, saepe etiam partes;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 2:2)
Petis ut libellos tuos in secessu legam examinem, an editione sint digni;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 1:1)
Proinde hoc te non moveat, si cetera non refragantur, quae velim quam diligentissime examines.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 9:1)
Facilis inventio, non facilis electio;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 1:2)
Est autem mihi moris, quod sum daturus in manus hominum, ante amicorum iudicio examinare, in primis tuo.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 19 2:1)
illi in honorem operis ipsius electionem loci mihi obtulerant.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 8 2:3)
ipsa quod hae faciunt opus, exigit, ipsa, quis usus quove sit in folio, quae sit concordia mixtis, novit et advertens pensas examinat herbas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 34:6)
Libera est electio in creatrice voce significata.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 99:3)
male verum examinat omnis corruptus iudex.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate5)
sed qua ego ex causa faciliorem mihi veniam meae deprecationis arbitrabar fore, hac accendebantur illi magis, quod inter diversas opiniones priorum et quasdam etiam inter se contrarias difficilis esset electio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 3:1)
iam cum omnis oratio tris habeat virtutes, ut emendata, ut dilucida, ut ornata sit (quia dicere apte, quod est praecipuum, plerique ornatui subiiciunt), totidem vitia, quae sunt supra dictis contraria, emendate loquendi regulam, quae grammatices prior pars est, examinet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 149:1)
nos agendi subita necessitate deprehensi nonne alia dicimus, alia providemus, cum pariter inventio rerum, electio verborum, compositio, gestus, pronuntiatio, vultus, motus desiderentur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 405:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION