라틴어 문장 검색

Sed ubi ille adsedit Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso voltu, voce supplici postulare a patribus coepit, ne quid de se temere crederent:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장8)
Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque senatus magna pars sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt, alii alios increpantes timidos vocant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장1)
Sed Hiempsal, qui minimus ex illis erat, natura ferox et iam antea ignobilitatem Iugurthae, quia materno genere impar erat, despiciens, dextra Adherbalem assedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honore ducitur, Iugurtha foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 11장4)
Neque secus atque iter facere, castra munire, excubitum in porta cohortis ex legionibus, pro castris equites auxiliarios mittere, praeterea alios super vallum in munimentis locare, vigilias ipse circumire, non tam diffidentia futurum quae imperauisset, quam uti militibus exaequatus cum imperatore labor volentibus esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장9)
Ut famem sitimque depellas, non est necesse superbis adsidere liminibus nec supercilium grave et contumeliosam etiam humanitatem pati, non est necesse maria temptare nec sequi castra;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 10:6)
Totam huc converte mentem, huic adside, hanc cole;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 11:1)
Aeque esse fortis potest, qui pro vallo securus excubuit nullis hostibus castra temptantibus et qui succisis poplitibus in genua se excepit nec arma dimisit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 50:2)
omnia alia neglegenda, ut huic adsideamus, cui nullum tempus satis magnum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 3:2)
Amico aliquis aegro adsidet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 43:1)
Accendere aliquem lucernas sabbatis prohibeamus, quoniam nec lumine di egent et ne homines quidem delectatur fuligine, vetemus salutationibus matutinis fungi et foribus adsidere templorum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 47:2)
" Non est itaque, quod lacrimas propter circulum adstantem adsidentemque aut contineas aut exprimas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 20:1)
" vis illum adsidere pusillae rei, verbis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 10:7)
Hic homo summae frugalitatis, non minus patrimonii quam corporis diligens, cum me ex consuetudine mane vidisset, cum per totum diem amico graviter adfecto et sine spe iacenti usque in noctem adsedisset, cum hilaris cenasset, genere valitudinis praecipiti arreptus, angina, vix conpressum artatis faucibus spiritum traxit in lucem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 3:1)
patria est illi quodcumque suprema et universa circuitu suo cingit, hoc omne convexum, intra quod iacent maria cum terris, intra quod aer humanis divina secernens etiam coniungit, in quo disposita tot lumina in actus suos excubant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 21:5)
tuque o paternis assidens frenis comes, condisce, Pylade, patris exemplo fidem, vos Graecia nunc teste veloces equi infida cursu fugite praecipiti loca.
(세네카, 아가멤논 17:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION