라틴어 문장 검색

Ambigitur quotiens uter utro sit prior, aufert Paccuuius docti famam senis, Accius alti,dicitur Afrani toga conuenisse Menandro,Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,uincere Caecilius grauitate, Terentius arte.
(호라티우스의 두번째 편지, 124)
Quodsi in descriptione foedorum semper irasceris, iam te cum Persio cantabo formosum:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:23)
Nullum laesi, nullus saltim descriptione signatus est, neminem specialiter meus sermo pulsavit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 17:6)
"Cornelia vestra, pudici- tiae simul et fecunditatis exemplar, Gracchos suos se genuisse laetata est?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:9)
et dominus iuxta antiqua exemplaria:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 6:4)
dum taxat, rerum magnarum parva potest res exemplare dare et vestigia notitiai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 3:15)
Nam cum apud alios quibus sunt descripta convivia tum in illo Platonis symposio non austeriore aliqua de re conviviarum sermo, sed Cupidinis varia et lepida descriptio est, in quo quidem Socrates non artioribus, ut solet, nodis urget atque inplicat adversarium, sed eludendi magis quam decertandi modo adprehensis dat elabendi prope atque effugiendi locum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 3:1)
Item cum gravem amicum audisset Iulia suadentem melius facturam si se conposuisset ad exemplar paternae frugalitatis, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 8:1)
et cetera in descriptione morbi.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 17:1)
Iam praelia Iliadis et vulnerum non sine disciplinae perfectione descriptio et enumeratio auxiliorum duplex et fabricatio armorum et ludicri certaminis varietas ictumque inter reges et ruptum foedus et speculatio nocturna et legatio reportans a Diomede repulsam Achillis exemplo, et super Pallante ut Patroclo lamentatio, et altercatio ut Achillis et Agamemnonis ita Drancis et Turni, utrobique enim alter suum alter publicum commodum cogitabat, pugna singularis Aeneae atque Turni ut Achillis et Hectoris, et captivi inferiis destinati ut illic Patrocli hic Pallantis;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 15:1)
nec ullam quadrigarum partem intactam reliquit, ut esset illi certaminis plena descriptio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 22:2)
unius enim verbi non reperiens similem dignitatem, conpensavit quod deerat copiae varietate descriptionis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 25:3)
Hactenus est Graeca descriptio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 28:2)
Praetermissa gratia incipientis pubertatis, τοῦπερ χαριεστάτη ἥβη, minus gratiam fecit Latinam descriptionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 24:3)
Sensus hic cum videatur obscurior pauloque perplexius quam poetae huius mos est pronuntiatus, tum habet in se animadvertendam quaestionem ex Graeca antiquitate venientem, quae sint ista Gargara quae Virgilius esse voluit fertilitatis exemplar.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION