-
tunc animae, quas ille fero sub iure peremit, circumstant nigrique trahunt ad iudicis urnam infesto fremitu:
- (클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:272)
-
exitiale palam Libycum;
- (클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:147)
-
quis Punica gesta, quis vos, Scipiadae, quis te iam, Regule, nosset, quis lentum caneret Fabium, si iure perempto insultaret atrox famula Carthagine Maurus?
- (클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:201)
-
"sperabam nullas trabeis Gildone perempto nasci posse moras.
- (클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:119)
-
atque, ut dixi, ligneis rastris sariendus et identidem runcandus est, ne alterius generis herba invalidam Medicam perimat.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 27:5)
-
Quod etiam si non fieret, supervacua tamen esset cultus, cum sola haec res adeo non infestetur herbis, ut ipsa herbas perimat.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 5:1)
-
Ceterum hoc eodem tempore progenerari posse apes iuvenco perempto, Democritus et Mago nec minus Vergilius prodiderunt.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 6:1)
-
imperium adeptus extorrem, infamem et post interfectum Postumum Agrippam omnis spei egenam inopia ac tabe longa peremit, obscuram fore necem longinquitate exilii ratus.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장4)
-
postremo ipsum devotionibus et veneno peremisse;
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장6)
-
an illi quidem septuagesimum ante annum perempti, quo modo imaginibus suis noscuntur, quas ne victor quidem abolevit, sic partem memoriae apud scriptores retinent?
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장5)
-
adiacere corpora hominum quos vulnera, quos sitis peremerat;
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 49장8)
-
Isdem consulibus Asinii Galli mors vulgatur, quem egestate cibi peremptum haud dubium, sponte vel necessitate incertum habebatur.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장1)
-
quare transeunte eo prospicere ex superiore parte aut omnino quacumque de causa capram nominare, criminosum et exitiale habebatur.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 50장 1:2)
-
campestre iter est in terra inter Tigrin et Euphraten iacenti tam uberi et pingui, ut a pastu repelli pecora dicantur, ne satietas perimat.
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 14:1)
-
Et, cum vetustas non opera solum manu facta, sed etiam ipsam naturam paulatim exedendo perimat, haec moles, quae tot arborum radicibus premitur tantique nemoris pondere onerata est, inviolata durat:
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 38:1)