라틴어 문장 검색

— Inuocandum, inquam, rerum omnium patrem, quo praetermisso nullum rite fundatur exordium.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:16)
Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum cepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:6)
quae cum ab immobilis prouidentiae proficiscatur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est. Ita enim res optime reguntur si manens in diuina mente simplicitas indeclinabilem causarum ordinem promat, hic uero ordo res mutabiles et alioquin temere fluituras propria incommutabilitate coherceat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:9)
quos, ut uberrime demonstratum est, bonum quaerentes prauus error auertit, nedum ordo de summi boni cardine proficiens a suo quoquam deflectat exordio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:3)
Imaginatio quoque, tametsi ex sensibus uisendi formandique figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente sensibilia quaeque collustrat non sensibili sed imaginaria ratione iudicandi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:15)
I quoque morbi, qui in articulis nervisque modo urguent modo quiescunt, tum maxime et inchoantur et repetunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장21)
siquidem hae primum a superciliis angulisque oculorum osse inchoantur ad tertiam fere partem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장27)
I quoque morbi, qui in articulis neruisque modo urguent modo quiescunt, tum maxime et inchoantur et repetunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 6:3)
siquidem hae primum a superciliis angulisque oculorum osse inchoantur ad tertiam fere partem;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 5:4)
nec minores gratiae mihi agendae sunt hujus viri generis, qui jam, socero vita defuncto, opus quod ille inchoarat summo studio absolvere pergunt.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.10)
Ubicumque enim eadem medicamenta composita Celsus exhibet ac Galenus, omittere solet prolixas ἐπαγγλίασ, quae saepius apud hunc auctorem descriptiones eorum inchoant.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).831)
Fortasse hic nova inchoat praescriptio, ideoque legendum est In alio:
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).908)
Ii quoque morbi, qui in articulis nervisque modo urgent, modo quiescunt, maxime et inchoantur et repetunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 6:3)
siquidem hae primum a superciliis, angulisque oculorum osse inchoantur ad tertiam fere partem:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 5:6)
aliis exordia sume rapinis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:96)

SEARCH

MENU NAVIGATION