라틴어 문장 검색

Succurrit inimicus illi Vorenus et laboranti subvenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장9)
Iam prope hieme confecta cum ipso anni tempore ad gerendum bellum vocaretur et ad hostem proficisci constituisset, sive eum ex paludibus silvisque elicere sive obsidione premere posset, legati ad eum principes Aeduorum veniunt oratum ut maxime necessario tempore civitati subveniat:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 32장2)
Conantibus auxiliari suis "Frustra," inquit, "meae vitae subvenire conamini, quem iam sanguis viresque deficiunt. Proinde abite, dum est facultas, vosque ad legionem recipite." Ita pugnans post paulum concidit ac suis saluti fuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 50장6)
Fit magna contentione diversum proelium. Quod cum diutius pari Marte iniretur, paulatim ex silvis instructa multitudo procedit peditum, quae nostros coegit cedere equites. Quibus celeriter subveniunt levis armaturae pedites, quos ante legiones missos docui, turmisque nostrorum interpositi constanter proeliantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장2)
veri tamen simile est potuisse aliquid cogitare, detracta tali verecundia, et fortasse responsurum fuisse id, quod aliquis esset expertus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium149)
si inbecillitatem vereri coeperit, cibo subveniat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장42)
Igitur tertio quoque die cibus aegro commodissime datur, ut alter febrem minuat, alter viribus subveniat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장11)
Contra vero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque volet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subveniendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장67)
ubi vero res patitur, festinanter subveniendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장32)
Dixi de iis malis corporis, quibus victus ratio maxime subvenit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 0장1)
ei vero, quod expertum ignem non est, ea medicamenta, quae vehementer exedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장15)
Quod si paulo tardius subvenitur iamque etiam rubor est, qua rubet corpus si tumor quoque accessit, quacumque is est, id optimum auxilium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 1장2)
Nam fere sine cicatrice potest esse is locus, qui expertus ferrum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장21)
Levibus quoque tumoribus facile subvenitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장50)
ueri tamen simile est potuisse aliquid cogitare, detracta tali uerecundia, et fortasse responsurum fuisse id, quod aliquis esset expertus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 50:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION